|
Quomodo ostendi posset ex Prophetarum testimonio jam
in Novo Testamento a gentibus recepto, promissionem quam Deus
Abrahae fecerat, per Christi adventum esse completam?
Scriptum est in Isaia propheta, Domus mea domus orationis vocabitur
omnibus gentibus (Isai. LVI, 7). Sed forte dicant Judaei,
Domus Dei, id est synagoga, omnibus patet. Nec renitimur; ita
tamen ut, sicut semper, circumcisi applicentur ad Legem. Lex enim
eorum est qua jussi sunt more Abrahae circumcidi. Nihil ergo novum
hoc exemplo prophetae poterit videri; quia ex quacumque gente quis
veniens, non est prohibitus adjungere se Legi ab exordio Judaismi.
Nihil novum a propheta dictum poterit aestimari; imo superflue, si
semper admissi sunt servire Gentiles Deo Abrahae, nec aliquando
prohibiti inveniuntur. Et verum est, quia subjicientes se Legi,
nunquam non suscepti probantur. Si igitur haec ita sunt, superflue
videtur admonuisse propheta, quod semel traditum custoditum est
semper. Et an quis tam hebes poterit inveniri, qui dicat tantum
prophetam rem superfluam et inanem locutum? Nescio cui hoc tutum sit
vel audire et non prohibere. Nam cum Judaicus utique populus propter
peccata, quae in Deum delinquebant, ab idolis suffragia requirentes,
a Prophetis saepe correpti, poenitentiae iter ingredi nollent, ut
reverterentur ad Deum; ad exprobrationem illorum domum suam Deus
aperturum se omnibus gentibus ad orandum significavit, ut abdicatis
Judaeis, alios in loco illorum positurum se ostenderet. Nam si
semper admissae sunt gentes ad Legem, sicut supra dictum est, quomodo
hoc propheta dicebat futurum, nisi quia aliud significavit quam
praeceptum erat prius? Non enim posset dicere de re quae quotidie
fiebat, quia futura erat. Unde manifestum est istud ad necem
proficere Judaeorum, quibus ostendit propheta, quod alii his amotis
vocandi essent, ac recepturi domum gratiae Dei, quod promissum fuerat
Judaeis. Quid sit autem promissum, Isaias propheta docet, dicens,
Veniet ex Sion qui eripiet et avertet impietatem ab Jacob; et hoc
illis a me testamentum (Isai. LIX, 20, 21). Igitur hoc
testamentum est abolitio peccatorum. Hoc est testamentum Novum, quod
promissum est per Jeremiam dicentem, Ecce venient dies, dicit
Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum
novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus illorum in
die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra
Aegypti: quia ipsi non permanserunt in Testamento meo, et ego
neglexi eos, dicit Dominus (Jerem. XXXI, 31, 32). Haec
est praevaricatio illorum, quando simulacrum vituli fecerunt, tunc
Testamentum ejus corruperunt. Unde et tabulae in quibus data Lex
fuerat, sub monte confractae sunt (Exod. XXXII, 4, 19),
ex eo quod graviora praecepta meruerunt accipere. Sed quia clemens et
misericors Deus est, promisit per Prophetas mutare se Legem, ut
aliud Testamentum daret, quod differret ab eo quod dederat prius: ut
non solum quod grave erat mutaretur, sed et illa quae in figura data
erant, id est, sabbatum et circumcisio: ut quia diu pressi erant,
per omnia relevati supplices Deo gratias agerent. Et quia in
praevaricatione paterna durantes animos ab idolis avertere noluerunt;
gentes cum residuis qui fidem servaverunt, Testamento frui quod
futurum dixerat, contestatur: ut duplici modo gravati excruciarentur
perfidi Judaei. Et ad tempus enim gravati sunt praeceptis, et in
futurum congruas poenas exsolvent, quia neque in Veteri, neque in
Novo Testamento fideles inventi sunt. Novum ergo Testamentum dare
se dixit, ut cessaret Vetus, quod datum erat Patribus. Ac per hoc
qui in hoc Testamento servit Deo, neque sabbatum, neque neomenias,
neque circumcisionem custodit, neque escarum discretiones; sed tantum
Dei habet timorem in fide: quia non ex Lege justificabitur, sed ex
fide, dicente Habacuc propheta, Quia justus ex fide vivet (Habac.
II, 4): ut non utique jam multis utatur praeceptis ad Deum
promerendum, sed paucis: Isaia iterum de hoc sensu eadem dicente;
ait enim, Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris,
reliquiae eorum salvae fient. Verbum enim consummans et brevians in
aequitate, quia verbum breviatum faciet Dominus in universo orbe
(Isai. X, 22, 23). Reliquis qui in fide promissionis
perseveraverint, caeteris diffidentibus, breviatum Legis verbum
ostendit: hoc est Novum Testamentum quod promisit. Quod non aliter
Testamentum diceretur, nisi simili modo etiam hoc sanguinis testimonio
firmaretur; sicut et Testamentum Vetus, ut nomen unum sit
utriusque: sed in Veteri multa, in novo autem pauca sint praecepta,
sicut promisit. Ut quia Abraham patrem multarum gentium futurum
dixerat (Gen. XVII, 4, 5), eodem modo justificarentur et
filii, sicut fuerat justificatus et pater: ut cessantibus quae post
fidem Abrahae coeperant, suscipientes fidem per quam justificatus est
idem Abraham, filii essent Abrahae, sicut dictum est a Domino.
Quod quidem nec mirum nec inauditum est, ut sine cura sabbati et
circumcisione et reliquis hujusmodi mandatis justificentur homines.
Nec enim per hoc placuit Deo Enoch, ut transferretur, neque, Noe
hoc servando in diluvio solus inventus est justus, neque ipse Abraham
postquam circumcisus est, justificatus est: Credidit, inquit,
Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Hebr. XI, 5,
7, 8; Rom. IV, 3). Tunc circumcisus est, ut signum esset
in eo, quia credidit cum senior esset, filium se habiturum. Non ergo
circumcisio commendat Abraham, sed fides. Ideoque credentibus
sufficit fides ad justificationem, ut filii sint Abrahae in fide, non
in circumcisione, quia his non est opus circumcisione. Non enim hoc
creditur, quod credidit Abraham. Judaei autem idcirco jussi sunt
circumcidi, ut fidei Abrahae signum haberent, non suae fidei, sed ut
filii ejus secundum carnem scirentur: si autem credant, erunt filii
ejus et in justificatione. Quid enim prodest dici filium potentis eum
qui impotens sit, nisi quia magis obest? Dedecus est enim, inclyti
et gloriosi filium esse sine honore. Nam in tantum circumcisio carnis
nullius meriti est, ut vindicaturum se dicat Deus per Jeremiam
prophetam in omnes circumcisos praeputio, si non fuerint circumcisi
corde (Jerem. IV, 4). Illis autem non indignatur, qui
circumcisi corde praeputiati sunt carne, quia nemo sine cordis
circumcisione placuit Deo. Quicumque ergo circumcisi sunt carne,
genus significant Abrahae juxta carnem; nam qui circumcisi sunt
corde, significant genus Dei secundum fidem, quia circumcisi omni
mundano errore Deum profitentur parentem. Quid ergo prodest carnis
circumcisio, si cum fides defuerit in Judaeo, ad meritum Abrahae
pervenire non poterit? Aut quid obest praeputium, cum nemo, nisi qui
aemulus fuerit fidei Abrahae, pervenit ad justitiam ejus? Superflue
igitur gloriantur de carnis circumcisione, cum videant illam apud Deum
meritum non habere. Et si, sicut est ostensum, melius est fidem
habere, quam circumcisionem, meliores sunt Gentiles Judaeis; quia
isti fidem habent, Judaei circumcisionem. Et quos putas magis
agnoscat filios Abraham; qui juxta carnem similes illi sunt, an qui
in fide? Sed Abrahae fides testimonium perhibet. Ac per hoc non in
carne, sed in fide gloriatur. Ideoque istos in filios suscepit, quos
videt imitatores esse gloriae suae. Quomodo enim illos potest
appellare filios, a quibus videt abhorrere unde placuit Deo et
justificatus est? Non ergo filios suos, sed inimicos poterit
judicare. Invidi enim ejus videntur spernentes fidem, per quam
glorificatus est. Nec mirum si Judaei diffidentes deprehendantur
minime suscipientes Novum Testamentum, cum sciamus illos nec in
Veteri fuisse fideles. Semper enim contra Deum rebelles et
contumeliosi fuerunt, unde talia praecepta acceperunt, per quae
cervices illorum, quae inflexibiles erant, premerentur. Nunquam enim
bona de Deo sperare voluerunt, cujus tanta beneficia et virtutes tam
mirandas agnoverant. Hinc est unde inter caetera dicit Ezechiel
propheta, Levavi manum meam in deserto inter eos, ut dispergerentur
inter gentes, et disseminarentur in regionibus, eo quod
justificationes meas non fecerunt, et praecepta mea repulerunt. Et in
subjectis, Ego dedi illis praecepta non bona, et justificationes
meas, in quibus non vivent in eis (Ezech. XX, 23-25).
Ostendit qua causa data sint illis praecepta tanta et tam aspera, ut
quia ingrati tantis bonis exstiterunt, dictante justitia, praeceptis
severioribus premerentur. Idcirco non bona ea dixit, cum justa sint:
quia non illis ad justificationem proficiebant, sed ad exitium; et
poena licet digne illata, patienti tamen bona non est. Post haec
tamen, quia pius est Deus, Novum Testamentum daturum se promisit,
in quo abbreviatio facta Legis justificaret credentes, sicut
justificatus est Abraham: ut cessantibus neomeniis et sabbato et
circumcisione et caeteris praeceptis, non quae naturalis legis sunt,
id est, homicidium, adulterium, et talia; ita justificarentur,
sicut Abraham. Renovata enim fide Abrahae, omnia voluit cessare,
ut tale tempus esset, quale fuerat quando credidit Abraham. Sed
forte dicant Judaei: Si ea quae a Moyse data sunt, cessare dicta
sunt per abbreviationem Legis, numquid circumcisio a Moyse data est
ut cesset? Ac per hoc signum patris nostri habemus, quia sumus filii
Abrahae, quod propter testimonium generis cessare non debet. Tempore
quidem suo servanda fuit circumcisio, id est, antequam Novum
Testamentum daretur, quod promissum erat. At ubi Dei gratia
praestante, onera Legis cessare jussa sunt, quid opus est
circumcidi? Idcirco autem nova Lex data est, id est spiritualis, ut
cessarent carnalia, et suscipientes eam signum ejus acciperent: ut
sicut in Veteri Testamento Abrahae signum habuerunt, ex quo coepit
Testamentum Vetus; ita et in Novo signum habeant Salvatoris, qui
Novi Testamenti constitutor est. Quemadmodum enim ex Abraham
Hebraei dicti sunt, sic et ex Christo Christiani dicuntur.
Quicumque ergo adhuc Hebraei dicuntur, Novum Testamentum quod
promisit Deus, non receperunt, beneficium et misericordiam Dei in
irritum deducentes: qui populum suum jam non hominis nomine volens
censeri, sub Filii sui nomine constituere illos dignatus est. Qua
igitur audacia dicunt Judaei, non nostra nos lege uti, sed sua; cum
dicat David, Confitebor tibi in gentibus (Psal. XVII,
50); et iterum, Epulamini, gentes, cum populo ejus? Et ad
Jeremiam prophetam dicit Dominus, Priusquam te formarem in utero,
novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te; et prophetam
in gentibus posui te (Jerem. I, 5). Judaismus certe proprias
habet significationes: aut enim populus iste in Jacob significatur,
aut in Samaria, aut in Jerusalem, aut in Judaea, aut in Israel.
De gentibus autem apertum est, quia aliter illos significat, quam
sunt Judaei. Noster ergo propheta est Jeremias. Quamvis enim in
omnibus Prophetis gentes participes doni sui ostenderit Deus, ad
Jeremiam tamen specialiter dicit, quia nobis illum dedit prophetam.
Hic enim Novum Testamentum futurum significavit, quod plus gentibus
profeceret quam Judaeis, quod nunc declaratum videtur. Cum enim in
universa terra Novi Testamenti sit praedicatio; tam raro et difficile
Juaeus fidelis invenitur, ut omnes Ecclesiae Novi Testamenti,
gentium nominentur, sicut dictum erat in Osee propheta, Vocabo non
plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam (Osee II,
24; Rom. IX, 25). Repulsis ergo Judaeis, convocat gentes
ea misericordia et gratia, qua vocare dignatus est et Abraham. Nec
enim Abraham non vocatus cognovit Dominum. Itaque qui dignatus est
Abraham, idem ipse dignatus est gentes. Cur ergo dicunt, Nostra
est Lex; cum manifestum sit, donum Dei omnium esse volentium?
Cesset itaque ista usurpationis temeritas, quia gratia Dei communis
est omnibus. Quo namque pudore negant Christum nostrum in Lege
promissum, cum videant omnia signa in eo, quae Lex futura
praedixerat? Quia et secundum Abrahae promissionem omnes gentes
justificantur, in eum credentes (Gen. XXII, 18); et
secundum Isaiam prophetam de Virgine natus est (Isai. VII,
14) in Bethlehem ex tribu Juda, sicut fuit promissum, ex semine
David (Michaeae V, 2); et juxta quod Jeremias prophetavit
(Jerem. XXXI, 31, 32), Novum Testamentum, quod Deus
tunc promiserat futurum, praedicavit; et post omnia signa virtutum
ostensa, humiliavit se, secundum dicta Prophetarum; et omnia quae
praedicta sunt, passus, tertia die resurrexit, quemadmodum scriptum
est in propheta. Et si tempus promissionis requirant, sicut in
Daniele propheta ostensum est (Dan. IX, 24, sqq.),
invenient impletum tempore quo natus et passus est Christus: quia a
tempore primi anni Darii regis Persarum usque ad nativitatem et
passionem Domini et excidium Jerusalem, quod factum est per
Vespasianum imperii Romani principem, impletae sunt hebdomadae
septuaginta, quae sunt anni quadringenti nonaginta, qui computus per
regna et per successores imperii manifestus est. Quomodo etiam a
Tertulliano computatum invenitur in libro quem scripsit adversus
Judaeos, quod ne ad injuriam ejus proficeret, quia recte computavit,
praetermisimus. Et quis ambigat de hoc numero, cum trecenti circiter
anni nunc super hunc numerum inveniantur? Impudentis ergo est post
tantum superadditum numerum adventui Salvatoris, dicere, Non venit,
Sub Apostolis enim, aut tempore quo agebat Dominus inter homines,
se poterat occultare malitia contradicens veritati; ut cum omnia signa
promissi Christi videret in Salvatore, de tempore tamen ambigere se
diceret, ut perfidiam suam celaret. Post autem, cum super promissum
numerum supercrescere multi anni coeperunt, quae impudentia est negare
venisse, quod etiam et signis et temporibus adimpletum scitur? Nam
quando aliquid plenum est, et non superabundat, potest contentiosus
aliquis dicere non esse plenum, sed superabundantia clauditur os
contentioso: ita et Judaei tempore Salvatoris potuerunt dicere,
licet per fallaciam, non bene computatum a Darii tempore usque ad
Dominum Christum, ut ipse dicatur esse qui promissus est. Fallimur
enim in annis et in mensibus et in diebus Imperatorum, et ad liquidum
non colligimus. Ubi autem creverint tempora super numerum praescriptum
annorum promissi Christi, nulla potest praetendi excusatio, ut non
ipse esse Christus dicatur, qui venit, nisi, quod absit, mentitus
dicatur esse qui promisit. Quando enim tempus promissionis emensum
est, et negatur venisse qui promissus est quid aliud quam mendacii
arguitur qui promisit? Sed veracem esse qui promisit, signa omnia
docent, quae praedicta in Christo sunt, et reperta in Christo
noscuntur. Judaei autem, dum emendare erubescunt, non cogitant
futurum judicium. Nihil enim pejus est, quam si neget quis verum
esse, quod intelligit non esse mendacium.
|
|