QUAESTIO XLV

Quomodo homo ad imaginem Dei factus sit, et utrum ad dominationem, et an mulier quoque?

Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Hoc quibusdam ex alia parte lectionis intelligendum esse videtur; ex hac videlicet, in qua legimus dixisse Deum, Venite, descendamus, et confundamus linguas eorum (Id. XI, 7). Quia quantum in superficie videtur, simile est: unius enim vox est, plurali numero loquentis: sed discrepat sensu, quia et dissimilis ratio est. Illic enim de creando homine dicit, quem ad imaginem et similitudinem suam Deus vult creari. Illud autem quod dicit, Venite, descendamus et confundamus linguas eorum, ad hoc pertinet, ne se intelligerent homines: unde ad Angelos potest videri locutus Deus, quasi imperator ad exercitum. Communiter enim dicit, quia facturus erat per illos, utpote Creator illorum: ac per hoc, Confundamus, inquit, linguas eorum. Nam cum dicit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, non potest dici Angelis locutus; quia non potest dici una esse imago Dei et Angelorum, sicut imperatoris et comitum. Quia quorum imago est una, non potest dissimilis esse dignitas vel natura. Denique adjecit, Et fecit, inquit, Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Id. I, 27): ut Deus dixerit, et Deus fecerit; non alter deus aut differens, sed idem Deus. Quod enim unus ad unum dixit, non aliam naturam significavit, sed personam. Cum enim Deus unus sit, tres tamen personae sunt: et ideo unus est Deus, quia sive in Filio, sive in Spiritu sancto, Dei unius substantia est; quia non potest non hoc esse, quod de ipsa est, quod ipse est. Dei ergo Patris persona est dicentis, Faciamus; Filii vero facientis hominem ad imaginem Dei; sive ad Patris, sive ad suam, nihil interest, quia utriusque una imago est. Fecit autem Filius per Spiritum sanctum. Sicut enim Pater per Filium dicitur facere, ita et Filius per Spiritum sanctum, ipso dicente, quia ego in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Igitur una trium imago est; quia sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus, unus est Deus. Ac per hoc unus factus est homo ad unius Dei imaginem. In eo autem imago Dei est homo, ut sicut unus est Deus in coelis, ex quo omnia subsistunt spiritualia; ita unus esset in terris homo, ex quo caeteri haberent carnalem originem. Aliquibus tamen videtur, quia in dominatione Dei imago est factus homo; et quia dicit, Et dominetur piscium maris, et volatilium coeli, et totius terrae: cum non solum viro, sed et mulieri ista cernantur subjecta, quam constat Dei imaginem non habere. Quod quidem duplici modo caret ratione: per hoc enim neque ad Filium dixisse Deus asseritur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sed ad dominationes coelestes, quas Apostolus commemorat, si imaginem Dei homo in dominatione habet; et mulieri datur, ut et ipsa imago Dei sit, quod absurdum est. Quomodo enim potest de muliere dici, quia imago Dei est, quam constat dominio viri subjectam, et nullam auctoritatem habere? Nec docere enim potest, nec testis esse, neque fidem dicere, neque judicare: quanto magis non potest imperare?