QUAESTIO XLVI

Utrum Samuel fuerit de filiis Aaron, et utrum sacerdos fuisse existimandus sit?

Sunt quidam inter nos, qui partim negotiis saecularibus occupati, partim minus studiosi circa Scripturas sacras, errorem patiuntur, putantes Samuelem sacerdotem fuisse, id est, ex Aaron habere originem: ex cujus progenie constituit Dominus Deus nasci, non fieri sacerdotes. Nec alicui praeter filios ejus concessum est, ut poneret in altare incensum. Ex quibus aliqui plus errantes, negant quidem Samuelem de genere fuisse Aaron; hoc est, non illum dicunt natum sacerdotem, et nihilominus sacerdotio illum asserunt functum. Quibus prius respondendum est. Pejus enim est negare Samuelem natum fuisse sacerdotem, et tamen asserere illum functum esse sacerdotio, quam dicere sacerdotem illum fuisse ex filiis Aaron. Hic enim ignorantia est, illic stultitia. Cum enim didicerint, qui illum putant natum sacerdotem, ex filiis Aaron non esse; manifestum habebunt non illum fuisse sacerdotem: ignari quia non licuit agere alicui sacerdotium, nisi ei qui esset ex semine Aaron. Compertum enim habent; manifestum est enim, quod Chore cum non esse ex filiis Aaron, et voluisset super altare imponere incensum, hiatu terrae absumptus est cum sociis suis (Num. XVI, 1-34). Et Ozias rex, cum non utique esset ex semine Aaron, sed ex tribu Judae, et praesumpsisset agere sacerdotium, stans ante altare, percussus lepra in fronte est, et sic exspiravit (II Paral. XXVI, 16-21). Illi autem, qui dicunt Samuelem non natum esse sacerdotem, et nihilominus egisse illum asserunt sacerdotium, satis stultum est quod dicunt: et stulto suadere quod bonum est, laboris est maximi. Quanta enim hebetudine ducuntur, ut sole apparente super terram, dicant quia nox est? Cum enim legant, et non uno loco legant, hoc a Deo esse decretum, ut nemo auderet sacerdotium agere praeter Aaron et filios ejus, obstinata mente contendunt, sacerdotem fuisse Samuelem: non enim intelligunt, quia si natus sacerdos non est Samuel, et sacerdotium egit, praesumptor dicitur: quia hoc Deus statuit, ut nascerentur, non fierent sacerdotes. Et de Samuele hoc sentire puto tutum non esse. Quomodo enim posset fieri, ut vir laudabilis et Dei testimonio commendatus hoc ageret, quod inconcessum sciebat? Cujus etiam praesumptionis vindictam pro certo habebat semel et iterum factam. Neque enim Dei judicio potuit ad hoc aspirare, quem immutabilem sciebat: a quo, si forte hoc audisset, tentari se potius credidisset, sciendo Deum nullo modo sententiam suam posse rescindere. Posset enim magis sub Dei apparentia et nomine id agi secum credere, ut circumveniretur a parte adversa, quam judicium suum Deum posse mutare. Denique cum Balaam prohibitus fuisset a Deo, ne iret ad Balach, et postea iterum requisisset, an iret; indignatus ei Deus, ex ore asinae corripuit eum: quia prohibentem angelum videns asina, coeptum iter implere nolebat (Num. XXII, 28). Balaam vero, prohibente Deo ne iret, iterum interrogans, an ire illum vellet; sic de Deo quasi de homine judicavit, qui per id quod impraescius est, varius et mutabilis est. Sed Balaam nullo divino testimonio commendatur; erat enim hariolus. Samuel autem vir Deo charus, et judiciorum ejus sciens fixam esse sententiam, quomodo aliud fieri debere crederet, quam sciebat a Deo esse constitutum? Sed Heli, inquiunt, mortuo, et filiis ejus sacerdotibus, Samuel coepit agere sacerdotium. Quod nec lectio docet, nec ratio admittit. Hoc enim dicentes, nullum putant tunc fuisse, qui ageret sacerdotium, ut his tribus mortuis, nisi Samuel populi munera obtulisset, sacerdotium agi desiisset. Quae asseveratio est Dei inimica. His enim Deus improvidus judicatur quasi nescius, cum id statuit, quod permanere non possit. Utquid enim nulli alii quam filiis Aaron sacerdotium agere usque in saeculum statuit, hoc est, usque ad tempora adventus Christi, si hoc deficere sciebat? Si autem nescivit, quod absit, improvidus fuit: et ideo fieri potuit, ut nec Samuel fuerit, illis deficientibus, sacerdos. Si autem providus et praescius Deus est, permansit quod statuit: et si permansit quod statuit, Samuel non egit sacerdotium, qui Dei non erat sacerdos. In Veteri enim Lege nasci decrevit Deus sacerdotes, in Nova vero fieri Dominus jussit sacerdotes. Eligant nunc unum e duobus; aut natum probent Samuelem sacerdotem, aut factum. Sed consentiunt non illum natum esse sacerdotem, quia sciunt illum non esse ex filiis Aaron. Si ergo natus non est sacerdos Samuel, factus autem non legitur, nec probatur, quia nec statuerat Deus fieri sacerdotes; in absoluto est, Samuelem minime fuisse sacerdotem. Sed contradictores clausis oculis, Si sacerdos, inquiunt, non fuit, vicem tamen egit sacerdotis; quoniam legitur Deo sacrificium obtulisse. Quis audeat negare quod scriptum probatur (I Reg. VII, 9)? Obtulit enim Deo sacrificium Samuel, sed non inde vicem sacerdotis egisse cognoscitur. Ipse enim semper dicitur offerre, cujus oblationes sunt, quas super altare imponit sacerdos. Et Saül obtulit hoc utique genere, id est, per sacerdotem, sicut et nunc offertur; et David obtulit, et Salomon obtulit, et caeteri similiter obtulerunt: numquid omnes vicem sacedotis egerunt? Quamvis enim proprio sacerdos fungatur officio, ille tamen offerre dicitur, cujus nomine agit sacerdos. Ipsi enim imputatur, cujus munera offeruntur. Et qui non fuit sacerdos, quomodo vicem agere poterat sacerdotis? Numquid diaconus potest vicem gerere sacerdotis? Praefectus etenim potest agere vicem praefecti, et praetor praetoris; non tamen privatus potest agere vicem potestatis alicujus: quanto magis sacerdotis vicem agere non potest, qui non est sacerdos? Quo enim consilio ad hoc aspirare audeat, quod sibi scit non licere? Nam si sacerdos alicubi desit, potest alterius loci sacerdos rogatus venire, et vicem ejus agere; non tamen propheta, quamvis sanctae vitae sit, agere potest quod scit sibi minime esse concessum. Aliud enim est bene vivere, et aliud potestatem alicujus officii accipere. Sicut enim qui sacerdos est, non ex eo vitam suam commendatam putare debet; ita et qui sanctae conversationis et vitae est, non jam ex eo sibi sacerdotium vindicare debebit. Quamvis enim bonum sit sacerdotium, tamen malum erit ei, cui concessum non est, et praesumit. Nam si respiciamus quod scriptum est de sancto Samuele, videbimus quale testimonium det ei Scriptura, dicens, Et innotuit, inquit, omni populo, quoniam fidelis est Samuel propheta Domino (Id. III, 20). Et in Psalmo, Fiant, inquit, Moyses et Aaron in sacerdotes ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus (Psal. XCVIII, 6). Quis non advertat ex hac distinctione divisas esse personas dignitatum causa, ut Moyses et Aaron sacerdotalem dignitatem adepti noscantur; Samuel vero inter prophetas Deo dignus exstitisse habeatur, qui precibus Deum invocabant ad protegendum populum suum, sicut legitur? In tantum autem sacerdotes minime defuisse probantur, ut revocata arca ab Allophylis, bajulis Levitis, viri Bethsamis obtulerint Deo sacrificia absente Samuele. Rege autem facto Saüle, Achimaas erat pronepos Heli sacerdotis, qui portabat ephod. Sed hinc, inquiunt, videtur sacerdos fuisse Samuel, quia vestitus erat ephod. Quasi non hodie diaconi dalmaticis induantur, sicut episcopi. Ephod autem etiam David legimus fuisse indutum, et duplicem ephod (II Reg. VI, 14). Samuel autem adhuc puerulus, succinctus erat ephod (I Reg. II, 18): numquid puerulus potuit Deo munera populi offerre? Vides ergo, quia ephod unum quidem nomen est, sed non unam rem semper significat. Sacerdotes enim portabant, non vestiebantur ephod; reges vero et levita Samuel induebantur ephod. Aliquando ergo vestis, aliquando quasi armariolum, quod portabant sacerdotes ad interrogandum Dominum, significatur ephod. Quantum apparet, probatum est Samuelem non sacerdotem, sed prophetam fuisse: nunc his respondemus, qui ignorantes quia Samuel non est de filiis Aaron sacerdotis, aestimant illum sacerdotem fuisse; nec enim fas erat, ut de origine Aaron descendens, sacerdos non esset. Quos primum volo cognoscere, quia si sacerdos erat Samuel, sine dubio et Helcana pater ejus sacerdos fuit: congruum quoque fuerat et filios ejus sacerdotes fuisse: quos, quia sacerdotes non erant, judices illos constituit filiis Israel (Id. VIII, 1), sicuti et idem ipse erat Samuel. Sic enim legimus, quia judicavit filios Israel. Helcana autem pater Samuelis, propter quod sacerdos non erat, Ascendebat, inquit, ex diebus in dies de civitate sua Ramathaim adorare et sacrificare Deo omnipotenti sabaoth: et ibi erat Heli et duo filii ejus, Ophni et Phinees sacerdotes Domini (I Reg. I, 3). Quid tam apertum, quia veniebat Helcana offerre munera sua ante Dominum per sacerdotes tempore competenti, secundum quod statuerat Moyses, ut tribus temporibus anni offerrent munera et decimas suas, ubi fuisset arca Domini et sacerdotes? Quippe cum et duas uxores habuerit tempore uno, quod illicitum est sacerdotibus. Erat enim Helcana ex Levitis, sicut generationum ordo se continet in libro Paralipomenon (Paralip. VI, 33). Adhuc enim Levitae non erant habentes ordinem constitutum ministerii circa sacerdotes et arcam Domini. David enim in regno suo disposuit vices sacerdotibus et Levitis, ut a viginti annis et supra, in Lege autem a viginti quinque annis et supra, inciperent exhibere servitia dominicis caerimoniis, ut essent de filiis Aaron, id est de Phinees et Thamar traduce, classes sacerdotum viginti quatuor, quae vices suas agerent certis temporibus. Levitae autem constituti sunt, qui essent tabernaculi janitores, et qui bajuli arcae Domini, et qui excubias observarent, et qui vasorum essent custodes, et qui promiscuas susciperent oblationes. Et viginti quatuor classes institutae sunt cantantium et citharizantium et musicorum caeterorum, ita ut etiam hi, id est, omnes Levitae haberent temporum vices: quia necesse erat eos et otium habere, ut et domorum suarum agerent curam. Et non solum haec proficiunt ad causam supra dictam, quoniam Samuel non fuit de filiis Aaron; sed et illud quod dicit mater ejus ad Dominum, quia Si mihi, inquit, dederis filium, commodo eum Domino omnibus diebus vitae suae (I Reg. I, 11). Non hoc diceret, si natus esset sacerdos, oportebat enim illum servire altari; sed quia Levita erat, et adhuc lex Levitis non erat posita, sed unusquisque pro voluntate sua agebat, ita ut oberrantes illicita praesumerent. Jonatha enim filius filii Moysi, cum inter Levitas deputatus esset, sacerdotium agere praesumpsit tribui Dan. Ac per hoc legimus in libro Judicum, Quia unusquisque, inquit, placita sibi faciebat, eo quod non esset rex in Israel (Judic. XVII, 6). Idcirco vovit Anna dicens, Commodo eum Domino: ne cum caeteris oberraret. Et ut plenius quaestio discuti possit, etiam illud tractemus, quod dictum est de Helcana, quia veniebat ex diebus in dies offerre munera sua, et decimas: quomodo decimas offerebat, qui nihil possidebat? Levitae enim non acceperunt agros; quia de decimis, quae a plebe dantur, victum quaerebant. Sed potest fieri, et sic datur intelligi, quia potuit habere possessionem uxoris suae, aut emptam: quia de aliis tribubus accipiebant uxores, non solum hi, sed et caeteri; ita ut et sacerdotes acciperent de aliis tribubus uxores. Nam Joiade sacerdos magnus uxorem duxit de tribu Juda filiam regis Joram (II Paral. XXII. 11).