|
Quomodo hoc quod in Isaia dicitur, Et
apprehendent septem mulieres, etc. (Isai. IV, 1), septem
Ecclesiae catholicae significentur?
Et apprehendent, inquit, septem mulieres unum hominem, dicentes,
Panem nostrum manducabimus, et vestimentis nostris operiemur:
verumtamen invocetur super nos nomen tuum, aufer opprobrium nostrum.
In absoluto est, per septem mulieres septem Ecclesias esse
significatas: quamvis enim una sit, sed septiformis dicitur, ut
corpus unum septemplici numero constet membrorum: non solum enim nos,
sed et superni cives Ecclesiae membra sunt, cujus caput Christus est
(Ephes. V, 23). Sive igitur una, sive septem dicantur
Ecclesiae, non discrepat. Una enim dicitur, quia unum habet caput,
quod est Christus; septem autem ideo, quia sicut membra diversa
sunt; ita et potentiae spirituales, inter quas et nos deputamur,
diversae sunt virtutes, propter quod et aeriae dicuntur. Idcirco enim
diversae sunt, ut non omnia singulae possint, sed simul omnes corpus
sint Christi: quia ipse est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I,
18), ex quo totum corpus subsistit, id est ex quo omnia in coelis
et in terra habent originem. In hac ergo quae in terris est
Ecclesia, omnium Ecclesiarum facta est mentio: quia cum huic
sacramentum Creatoris praedicatur, etiam coelestibus hujusmodi
intimatur doctrina. Inferioribus enim cum insinuatur, necesse est ut
audiant et superni. Unde Apostolus, Mihi, inquit, minimo omnium
sanctorum data est haec gratia, inter gentes evangelizare
incomprehensibiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit
dispositio ministerii absconditi a saeculis in Deo, qui universa
creavit, ut innotesceret principibus et potestatibus in coelestibus per
Ecclesiam multiformis sapientia Dei (Ibid. 23, sqq.). Per
hanc ergo Ecclesiam superni docentur, quia Veritas, ait, de terra
orta est (Psal. LXXXIV, 12). Ut enim mentio superiorum
fiat, hic septem Ecclesiae nuncupantur in una plebe, quas septem
Ecclesias supplices propheta inducit Salvatori facto homini.
Intellexerunt enim ad hoc natum esse Christum, ut auferret
opprobrium, primum quidem sub Lege sua agentium, deinde caeterorum.
Habebant autem in memoria, scriptum esse, Veniet ex Sion qui
eripiat et avertat impietatem ab Jacob (Isai. LIX, 20). Hae
ergo septem Ecclesiae apprehenderunt hominem unum, id est, natum
Christum, dicentes, Panem nostrum manducabimus, et vestimentis
nostris operiemur: verumtamen invocetur nomen tuum super nos, aufer
opprobrium nostrum. Quid est hoc quod precantur? Si enim pane
proprio utuntur, et vestimentis suis induuntur, id est, et vivunt,
et nudae non sunt, quid eis deest? Si enim panis ad vitam
significatur, et vestitus ad Dei induitionem, quia qui sine Deo
est, nudus dicitur; unde Apostolus, Qui in Christo, ait,
baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27); et
iterum, Si exspoliati, inquit, non nudi inveniamur (II Cor.
V, 3); quid est quod poscunt ut auferatur ab eis opprobrium; nisi
quia hic populus significatur in septem Ecclesiarum numero, qui sub
Lege agens Christum exspectabat promissum ad abolenda peccata? Ideo
dicunt, Panem nostrum manducabimus, hoc est, verbis Legis quae unum
tradunt Deum, pascemur: quia non in pane tantum vivit homo, sed in
omni verbo Dei (Deut. VIII, 3; Matth. IV, 4). Et
vestimentis nostris operiemur, id est, Creatoris nostri nomine
censebimur: quia hoc unusquisque indutus dicitur, quod et est et
profitetur. Denique senatores vel officiales ex vestibus intelliguntur
quid sint. Sed quia haec satis non faciunt ad Deum promerendum, hoc
etiam statuit, ut per sacramentum cognitionis unius Dei, haeres esset
homo regni coelorum. Per fidem enim peccatis ablutus, et a morte
secunda (quae ex sententia data in Adam, homines apud inferos
detinebat) alienus, nullo detinente, pergit in paradisum Dei
Patris, in quo dixit latroni Dominus, quod secum esset futurus
(Luc. XXIII, 43). Quamvis enim populus supradictus, qui
per septem Ecclesias significatus est, sub Dei lege esset, et
devotione tam proprii, quam paterni delicti, Quia omnes, inquit,
peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23); idcirco
orant supra memoratae Ecclesiae, ut auferatur opprobrium earum
invocatione nominis Christi: quia qui signum ejus habent quo vicit
mortem, ab inimico teneri non possunt. Et non solum istae Ecclesiae
Christi nomen super se invocari precantur, sed et supernae spirituales
in coelestibus degentes. Quanquam enim spirituales sint et coelestes
potentiae, opprobrio tamen subjacent, si a Creatore suo fuerint
alienae, et nec membra erunt corporis, quae caput suum non
cognoscentes oberrant. Et qui aliud non est quam explanavimus, in
subjectis propheta testatur dicens, In illa autem die illuminabit
Deus in consilio super terram. Et adjecit, Quoniam abluet
Dominus, inquit, sordes filiorum et filiarum, et sanguinem purgabit
de medio eorum (Isai. IV, 2, sec. LXX). Quid tam
evidens, quam in illo die, id est quo promissum Dei adimpletum est,
et fidei sacramentum declaratum est hominibus, illuminati sunt, ut per
Creatoris cognitionem purificati, qui rei fuerant mortis, fierent
aeternae vitae haeredes? Promiscue igitur propheta locutus est, ut
omnes dono Dei indigere significaret, ut sive peccatores, sive
justi, Dei misericordiam exspectasse noscerentur: peccatores propter
delicta propria, ut de faucibus mortis eriperentur; justi vero paterno
absoluti peccato, deleta sententia data in Adam, per quam cuncti
tenebantur a morte, libertate accepta Dei regnum intrarent, facti jam
non servi, sed filii Dei.
|
|