QUAESTIO V

Utquid Abel sacrificium acceptatum est, et Cain refutatum?

Ex verbis hoc ipsius lectionis potest colligi, quia non est litterarum arte velata historia. Nam Abel prudentem et devotum in eo ipso sermo indicat Scripturae, Cain vero negligentem et improvidum, ac per hoc minus devotum. Abel ergo de placidis potiora elegit, quae Domino offerret creatori, ut de iis utique quae creaverat, praecipua illi offerret ut per hoc et dicationem suam et meritum ejus probaret, ut et propriam reverentiam et Deum auctorem ostenderet. Hoc Cain velut rusticus praesentare nequivit. Totum enim animum terrae inserens, mentis oculos ad coelum levare non potuit, ut quid Creatore dignum esset aspiceret; qualiacumque enim Deo obtulit munera. Quae causa etiam in Judaeis obliquae mentis deprehenditur. Saepe enim reprenensi sunt, cum numera sua improvide Dei altari offerrent, quae nec hominibus digna viderentur, dicente Domino, Caecas et luscas offertis mihi; non haec suscipiam de manibus vestris. Offer ea praeposito aut duci tuo, si acceperit ea (Malach. I, 8). Cum constet apud omnes, personae sublimi maxima offerri debere munera. Ideoque Cain munera repudiata sunt, dicente ei Domino, Quid contristatus es, et utquid concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? Quiesce. Apud te conversio ejus, et tu dominaberis ejus (Gen. IV, 6, 7). Vides ergo quia divisio incurrit peccatum, dum non aestimans quid dignum Deo esset, potiora reservavit suis usibus. Itaque non quia obtulit reprehensus est, sed quia indigna obtulit. Neque ex eo damnatus est, sed quia factum noluit emendare commonitus. Ad te enim, ait, conversio ejus, et tu ejus dominaberis: hoc est, me non accipiente, ad tuum dominium conversum est munus a te oblatum; ut de caetero sciret quid faceret. Hinc invidia exarsit ut occideret fratrem, ut ab injusto occideretur, qui justitiam primus ostenderat, et exemplum malum daretur hominibus. Sic enim aemulatione zeli caecatus est, ut non solum gratias non ageret, eo quod reus factus non fuerat, sed et didicerat quomodo hoc emendaret; verum etiam adderet aliud gravius, per quod damnari mereretur. Talis est causa improvidi ac fratricidae Cain, qualis et illius nequam servi, cui cum ignotum esset a domino, ingratus effectus exiens suffocabat conservum suum, ut et de praeterito ignoto sibi facinore, et de impietate in conservum suum admissa inexcusabilis damnaretur (Matth. XVIII, 27, sqq.). Et tamen ad praesens non est damnatus Cain, sed confusus et reus sub terrore dimissus est super terram; ut, si poeniteret, ignosceretur ei. Denique timens ne aliquis eum pro hoc facto occideret, ait ad Dominum, Major causa est mea, relinqui me; si ejicis me hodie a facie tua, et a facie terrae abscondam me, et ero gemens et tremens super terram. Et erit, omnis qui invenerit me, occidet me. Territus itaque Cain verbis justi judicis, timet despici a Domino, ita ut et a conspectu hominum confugere se debere putet; certus, quia qui irato Deo vivit, etiam ab homine possit occidi. Sed quid ei respondet Dominus? Non sic, inquit: hoc est, non ad hoc te remisi cum non merearis vivere, ut ab aliquo occidaris; sed ut gemas et tremas, quasi qui primus malum exemplum dederis super terram, dum laboribus tuis non respondet fructus ex humo. Itaque omnis qui occiderit, inquit, Cain, septem vindictas exsolvet. Haec sententia ostendit jure damnandum Cain. Quando enim vidit legem datam sub tali comminatione, ne quis imitaretur factum ejus, plus coepit timere, sciens quid mali admiserat. Septem ergo vindictas promittit, si quis ad hoc facinus aspirasset, ut videns ex hoc opere Cain reum factum, et cum adhuc legis manifestatio non erat, sciret se septemplici poena multari si hoc non vitaret: ut legis notitia sex plagas adderet supra quam meruerat Cain, ut cum plaga Cain septem numerarentur vindictae. Hoc etiam numero remunerandi sunt qui relictis omnibus Dominum sequuntur, et in futuro vitam aeternam habebunt. Hoc est signum quod posuit Dominus in Cain, ne occideret eum omnis qui invenisset eum (Gen. IV, 13-15). In parricida enim posita lex est, ut si quis homicidium fecisset, quia omne parricidium homicidium est, septies reus esset, quam fuerat Cain, ut hac severitate perterriti caeteri, ab hoc se facinore cohiberent.