|
Si Lamech occidit Cain, sicut putatur?
Frustra hoc putant, qui arbitrantur quod Lamech dixerit de Cain,
Occidi virum in livore meo, et juvenem in vulnere meo. Jam enim in
quinta generatione natus erat Lamech a Cain, id est, de Mathusalem
abnepote Cain. Hoc autem idcirco commemorat Lamech, ut ostenderet
acrius astringendum eum qui sub manifestata lege peccaverit. Ac per
hoc si post Cain in imitatorem ejus septies vindicatum est, quanto
amplius in eum vindicandum est, quem nec factum Cain et correptio,
nec post in eum lata sententia terruit, ut a tam impio et crudeli
facinore voluntatem averteret? Post Cain ergo Lamech hoc homicidium
perpetravit, qui sine dubio juxta ea quae supra dicta sunt, septem
vindictas exsolvit: et quid post Lamech ei qui hoc secutus fuisset,
esset futurum, ostendit dicens, De Lamech autem septuagies septies
(Gen. IV, 23, 24). Ut quia malum opus poenitentia non
subsequitur, septuaginta septem plagarum ictibus feriatur, unde et
Salvator etiam septuagies septies peccanti, converso tamen remitti
praecepit (Matth. XVIII, 22). Sed ne putetur alius ante
Lamech homicidium post Cain fecisse, quia dixit, De Cain
vindicatum est (Gen. IV, 24, sec. LXX), quasi jam
factum. Lamech autem de se quomodo diceret quia vindicatum in eum
erat, cum adhuc recens esset homicidium, quod confessus fuerat se
fecisse? Cum constet omne factum sententiam secum habere. Quando
enim alia spes non est, praeterquam quod expleto operi dignum scitur,
futurum pro facto habetur. Denique dictum est Adae et Evae, Qua
die manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 17): et utique
non statim mortui sunt, sed post longum temporis intervallum: sed quia
jam spem immortalitatis amiserant, futura mors praesens dicta est,
quia haec coepit in spe haberi. Igitur cum Lamech juvenem se
occidisse fatetur, et Cain sicut claruit, usque ad hoc tempus
pervenire non potuit, aut si pervenit, quod impossibile videtur,
senior fuit; eum non occidit.
|
|