QUAESTIO VII

Quae decem verba in tabulis data sint; aut singulae tabulae, quae et quot verba habuerint?

Decem sententias, decem verba appellavit: quia et Salvator sensum verbum significavit, dicens inter caetera ad Judaeos, Interrogo vos et ego unum verbum; respondete mihi: baptismus Joannis unde erat, e coelo, an ex hominibus (Matth. XXI, 24.)? Hunc sensum verbum appellavit. Simili modo et in duabus tabulis decem verba scripta dicuntur, quae decem sensus sunt. Denique dicit, Non sint tibi dii alii praeter me: primum verbum hoc est: et subjecit secundum, Non facies tibi ullam similitudinem in coelo sursum, et in terra deorsum, neque in aqua quae est sub terra. Deinde adjecit tertium, Non assumes nomen Dei tui in vanum. Non enim mundabit eum Dominus, qui sumit nomen ejus in vanum: hoc est, Non in mendacio nomen Dei tui assumes, ut perjures per illud. Dehinc quarto loco dicit, Sabbatum Domini Dei tui servabis, et non facies in illo ullum opus servile. Haec quatuor verba ad Deum proprie pertinent, et in prima tabula continentur. Reliqua haec sunt: Primum verbum est, Honora patrem tuum et matrem tuam: secundum, Non occides: tertium, Non fornicaberis: quartum, Non furaberis: quintum, Non falsum testimonium dices: sextum, Non concupisces quidquam proximi tui (Exod. XX, 3-17). Haec in secunda tabula scripta probat apostolus Paulus, dicens, Honora patrem et matrem, quod est mandatum primum in promissione (Ephes. VI, 2). Quomodo enim esset primum, nisi in secunda tabula ab ipso coepisset? In promissione autem ideo dicit, quia statim subjecit, Ut sis longaevus super terram, et bene sit tibi. Haec est promissio facta iis qui mandata custodiunt. Itaque habes et mandata distincta, et numerum eorum consummatum, et quae et quot singulis tabulis scripta sunt.