|
Utquid Moyses descendens de monte cum tabulis vultum
splendidum habuit et into lerabilem?
Accepta potestate in peccatores cum honorificentia descendit de monte,
facie gloriosa. Lex enim contra peccatores data est. Moyses ergo
quia non peccaverat, gloriosus apparuit, et in tantum ut a
peccatoribus videri non posset. Ostensum enim in eo est, quia
peccatores gloriam Dei non merentur aspicere. Post simulacrum enim
vituli fusilis, et confractionem tabularum in quibus data Lex fuerat,
rursus ascendit Moyses in montem cum tabulis, in quibus accepta Lege
cum descenderet, gloriosa facta est facies ejus, ita ut non possent
aspicere filii Israel vultum ejus, neque Aaron, quia et ipse
peccaverat. Sed interposito velamine loquebatur ad illos, ut tamdiu
indigni essent gloria Dei, quamdiu in peccatis versarentur (Exod.
XXXIV, 29, sqq.). Unde dicit Apostolus, Cum conversus
fuerit ad Deum, auferetur velamen (II Cor. III, 16), ut
dono Dei abluti, digni fierent intendere gloriam Dei. In
confractione enim tabularum, quas ante acceperat, Judaeorum populum
reprobum significavit, eo quod peccatis studentes, promissione Dei
indigni futuri erant. Quod autem reiterata Lex est, alter populus
futurus significatus est, cui proficeret Lex data in monte.
|
|