QUAESTIO IX

Si omnia Deus bona fecit et valde bona, utquid dixit ad Noe, De mundis et immundis induc tecum in arcam (Gen. VII, 2), cum immundum bonum dici absolute non possit?

Per id quod multimodam rationem habent verba, faciunt quaestiones. Nam si ad causam de qua agitur referantur, nulla erit quaestio, quia per ordinem res ipsae se produnt. Nam aliquando commune dicimus, quod indivisum est; aliquando, quod immundum est. Duobus enim modis appellatur commune. Denique Petrus apostolus, Commune, inquit, et immundum nunquam introivit in os meum (Act. X, 14). Et apostolus Paulus, Omne, inquit, quod non est ex fide peccatum est (Rom. XIV, 23); et alibi, Lex, ait, non est ex fide (Galat. III, 12), et tamen non est peccatum. Vides ergo, quia unus atque idem sermo non cadem semper significat. Ideo et cum dicitur, immundam, considerandum est qua ex causa dicatur; quia aliquando ad comparationem melioris immundum dicitur, aliquando ad opera sordida refertur, ut malum intelligatur. Nulla igitur substantia malum; quia quae per substantiam immunda dicuntur, ad comparationem pulcherrimarum rerum immunda sunt. Nam et canis immundus dicitur ad ovem, et plumbum ad comparationem auri immundum est, et corvus ad pavum, et cum unius corporis membra sint, alia honesta, alia inhonesta vocantur, cum sciantur mala non esse. Itaque omnia in sua natura bona sunt, quia utilia.