|
Deus certe perfectio est et nullius egens; quid
ergo opus fuit Christo Salvatori ut nasceretur de Deo, et Filium
haberet Deus per quem omnia faceret?
Cum ea quae non erant Deus voluisset existere, et majestatis suae
minime hoc condignum opus sciret; prius de se, cum sit natura simplex
et incorporeus, Filium generavit, qui nihil ab eo distaret, ut
magnitudini suae congruus responderet effectus. Quid enim ultra posset
facere, quam ut ex se alterum, qui perfectus est, generaret? Hoc
ergo perfectum opus est, quo nihil possit aliud videri praestantius.
[Caetera enim omnia minora sunt: quanto enim excellentior his omnibus
Christus est, tanto magis creatio illorum inferior est generatione
ejus. Est et aliud :] Deus enim ex quo sunt omnia, volens condere
creaturam, Verbum prius quod in mysterio apud se habebat, generavit,
hoc est fecit existere. Quod Verbum idcirco Filium nuncupavit, ut
ostenderet de se illum exstitisse, et esse sibi consubstantivum: ut
lex, qua filii de parentibus sunt, hoc credibile faceret, per quod
manifestaret creaturae mysterium, quod latuit in eo ex aeterno.
|
|