|
Quid est hoc ut cum in Malachia propheta scriptum
sit, Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparet viam
tuam ante te; Marcus hoc evangelista in Isaia propheta scriptum
asserit (Malach. III, 1; Marc. 1, 2)?
Non potuit latere Marcum, quid scriberet: nec enim expers erat
lectionis, qui ab infantia divinis Litteris imbutus, et exercitatus
erat in Lege, maxime cum Apostolos sit secutus. Sciens autem omnia
ad auctorem referenda dicta, haec ad Isaiam revocavit, qui sensum
istum prior intimaverat dicens, Vox clamantis in deserto: Parate
viam Domino, rectas facite semitas Dei nostri (Isai. XL, 3).
Denique post verba Malachiae statim subjecit Evangelista dicens,
Vox clamantis in deserto; ut jungeret verba utriusque prophetae ad
unum sensum pertimentia sub prioris prophetae persona.
|
|