QUAESTIO LVIII

Qua ratione negat se Joannes Christum scisse ante baptismum, cum venienti ei ad baptismum dicat, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Joan. I, 31, 33; Matth. III, 14)? quomodo ignorabat eum quem prohibuit, humilians se ei?

Tanta sanctitate praeditus est etiam ab ipsis cunabulis Joannes, ut nec falli nec fallere credatur, nec Dominum suum qui eum in utero per Spiritum sanctum illuminaverat nescire: ac per hoc verum est, quia et descendente in eum Spiritu agnovit eum, et priusquam ad baptismum veniret, non ignoravit eum. Sciebat enim eum, sed an ipse esset, qui donum Dei olim Patribus repromissum ministraturus esset, nesciebat: hoc est, quod tunc se didicisse profitetur, cum vidit in eum Spiritum descendisse. Sic enim se a Deo instructum dicit Joannes, Super quem, ait, videris Spiritum descendentem et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Hoc etiam Apostolus contestatur: Dico enim, inquit, Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum (Rom. XV, 8). Hoc est in quo nesciebat Dominum Joannes: quamvis enim magnificentiam ejus non ignoraret, hoc tamen latuit eum, quia per ipsum fides Abrahae implenda erat.