QUAESTIO LIX

Si Baptisma coeleste mysterium est, cur Nicodemo cum de Baptismo dubitanti loquitur Dominus, Si terrestria, inquit, dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis coelestia credetis (Joan. III, 12)?

Qui Baptismum putat carnali ratione consistere, hic non est spiritualis: nec donum coeleste poterit consequi, qui se non per aquam, sed per fidem immutari non credat. Aqua enim cernitur, sed qui non videtur Spiritus operatur, ut fides in eo sit. Quia sicut sordes corporeas aqua, ita Spiritus animam abluit a peccatis; ut quomodo visibilia visibilibus, ita et spiritualibus prosit Spiritus: ac per hoc spiritualis ratio vertitur in Baptismo. Plus enim est ibi quod auditur, quam quod videtur. Cum hinc ergo Nicodemus carnali instructus ratione dubitaret, Salvator ut eum ad fidem attraheret exemplo usus est congruo, ut ad rem invisibilem firmandam visibile daret exemplum, quod solo auditu consistit, non visu, et non negatur: et est tamen terrenum, quia mundi rem operatur. Ait ergo Dominus ad Nicodemum suadendo illi, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat vel quo eat. Sic est omnis qui renascitur ex aqua et Spiritu sancto: ut quomodo vox venientis spiritus, id est, venti, auditur quidem, non autem videtur, sicut dictum est; sic et ratio Baptismi auditur quod dicatur, tamen quomodo per Spiritum fit non videtur: auditur tamen cum quid futurum est ab eo qui verba insinuat, praedicatur, ut fieri credatur quod auditur, non tamen ratio facti reddatur. Cum autem nec per exemplum Nicodemus duceretur ad fidem, tunc audivit a Salvatore, Si terrestria, inquit, dixi vobis, et non creditis; quomodo si dixero vobis coelestia, credetis? Ista verba terrena dixit, quae ad exemplum protulit: hoc est, si per rationem terrenam, inquit, exempli dati, spiritus, id est, venti, non creditis posse fieri, quia quomodo fiat, non videtur; quomodo fieri poterat, ut si darem coelestia exempla, quae utique nescitis, crederetis? Potest enim homini suaderi quod nescit, per id quod scit; ut puta Deus dicit de Christo, quod Filius ejus sit verus, quod quomodo sit, comprehendi non potest: per id autem quod scimus secundum carnem quomodo sint filii, credimus ideo Deum dixisse, Christus Filius meus est verus, ut de semetipso illum esse significaret. Hoc modo et Salvatorem quod nec verbis nec animo explicari potest, per id quod sensibile est et auribus auditur, voluit commendare; hoc est per exemplum spiritus qui est ventus, quem et sensibilitas capit et auris audit, sed unde veniat nescit, factum Spiritus sancti, quod capi non potest, voluit facere credibile. Sed et in Actibus Apostolorum eodem modo legitur: Et factus est, inquit, subito de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus validi, et replevit totam domum (Act. II, 2), etc. Ecce aperte exemplo venti Spiritum sanctum insinuat ita de coelo advenisse, et sonuisse, quemadmodum validus ventus super terram. Nam et Jeremias ventum spiritum vocat dicens, Ventus spirat in omni regione. Qui propterea quod in hoc mundo est, et per diversa circumfertur loca, unde veniat, vel quo eat, nescimus. Spiritus autem sanctus de coelo venit, sicut legimus, ut credentes illuminet. Quomodo ergo quibusdam videtur de Spiritu sancto Salvatorem dixisse, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, vel quo eat? cum constet exempli causa locutum hoc Salvatorem. Denique subjecit, Sic est, inquit, omnis qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Quid tam apertum, quia spiritum ventum significavit? Sed ideo putant non ventum significatum quia ait, Ubi vult spirat: quasi non omnis creatura, lege sibi posita, remissa sit arbitrio proprio. Et nos enim imus, et facimus quod volumus, agentes sub lege; quare et rationem praestabimus. Aut possibile putatur, et nec stultum videtur ut effectum volens sancti Spiritus insinuare, illum ipsum daret exemplum. Igitur omni genere quaestionem solutam arbitror.

Quod dixit, Si terrestria dixi vobis, et non creditis, non pertinet ad Baptismum; quia baptismum nostrum scimus esse spirituale, quamvis per aquam celebretur: sed ratio illic vertitur coelestis. Nec enim aqua purificat, sed invisibiliter et incomprehensibiliter Deus. Pertinet vero ad imitationem dati exempli, id est, ad id quod dixit, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, vel quo eat. Per hoc enim exemplum ad fidem Nicodemum voluit informare, ut crederet renasci hominem per aquam et Spiritum, non tamen posse capi quomodo fiat: fit enim spiritualiter. Sic enim spiritus, hoc est venti vocem audis, quae est sonus, sed nescis unde veniat, vel quo eat: sic et eum qui renascitur, quomodo immutetur nescis, tamen quia fit sentis, quia immutationem ipsam sentis. Si enim ventus ubi vult spirat, quanto magis Spiritus qui de Deo est, quem vult sanctificat? Ideo autem dixit, Ubi vult spirat; quia omnis creatura quamvis sub Lege agatur, proprio tamen dimissa est arbitrio. Si quis autem spiritum istum, Spiritum sanctum putat intelligi, non stat: quippe cum exempli causa spiritum istum posuerit, per quem quod dixerat renasci per aquam et Spiritum hominem oportere, et a Nicodemo non credebatur, suaderet. Nam utique aliud est exemplum, et aliud quod firmatur exemplo. Si ergo in exemplum datus est, non est Spiritus sanctus, mundanus qui dicitur ventus. Volens enim rationem spiritualem suadere non credenti Nicodemo, exemplum spiritus dedit, ut per ipsum ratio et operatio sancti Spiritus crederetur. Spiritus tamen sanctus scimus quia de coelo venit, ut se infundat credentibus, sicut factum legimus inter initia Apostolis, et sonum tunc vocem appellatum. Ita enim dictum est, Et subito factus est de coelo sonus tanquam advenientis spiritus validi. Hunc sonum in subjectis vocem appellat. Exemplo enim spiritus, id est venti, Spiritus sancti opera ostendit, ut dictum Salvatoris maneret. Quid enim aliud est cum dicit, Et factus est de coelo sonus tanquam advenientis spiritus validi? Sic utique dixit Spiritum sanctum descendisse et sonuisse sicut ventus validus. Hunc ergo spiritum ad exemplum dedit. Denique ait, Sic est omnis qui renascitur. Et hic unde veniat nescimus: Spiritus autem sanctus de coelo venit.