|
Si lex et Prophetae usque ad Joannem, quomodo Salvator ad
sacerdotes mittit offerri munera pro emundatione leprae (Matth.
VIII, 4; Marc. I, 44; Luc. V, 14)?
Hoc quidem non fuit temporis, sed ad condemnationem factum est
Judaeorum: ut cum veritatis culmen meliorati temporis non
intelligerent ad lucrum salutis suae factum, inclinaret se veritas ad
accusationem eorum. Cum enim velut Legis inimicum haberent
Salvatorem, quia misericordiae causa ab onere illos Legis volebat
liberare, sicut praedictum erat ab Jeremia propheta: ait enim inter
caetera, Et dabo illis testamentum novum, non quale dedi patribus
eorum (Jerem. XXXI, 31, 32): tunc Salvator, ne
inimicus, sicut putabant, appareret, nova praedicans, eum qui
mundatus fuerat a lepra, ad sacerdotes misit offerre munera pro
emundatione sua, sicut praeceperat Moyses (Levit. XIV, 2).
Et ut ad accusationem eorum hoc proficere testaretur, In
testimonium, inquit, illis: ut in judicio haec res contra illos
testis esset, qui Salvatorem inimicum Legis dicebant. Hoc secutus
est et apostolus Paulus: cum enim praedicaret jam non oportere
circumcidi, ipse Timotheum circumcidit propter scandalum Judaeorum
(Act. XVI, 3): maluit enim rem superfluam facere, quam
tumultum excitari a falsis fratribus: quod quidem errori profecit
Judaeorum. Satis enim eis factum est ad horam, per quod in perpetuum
errarent.
Hoc secutus est apostolus Paulus. Cum enim praedicaret jam non
oportere circumcidi quemquam, ipse Timotheum circumcidit, propter
scandalum Judaeorum. Maluit enim rem superfluam facere, quam
imperitis ex quibus aliqui possent salvari, scandalo esse. Dominus
autem prope similiter, ut Judaeis, quod de illo opinabantur,
auferret (dicebant enim hunc inimicum traditionis Judaicae), tunc
jussit ut leprosus offerret munera pro emundatione sua, sicut
praeceptum erat a Moyse - et subjecit, In testimonium illis; ut
haec res testis esset contra illos, quia Salvator non erat Legis
inimicus. Factum itaque est quod jam cessare debuerat. Sed quia
solent superflua jam non nocere, ideo factum est ut prodesset illis
utique, qui male opinabantur, ut satis sibi facerent, quia Salvator
non erat Legis inimicus.
|
|