|
Quid est ut Judaeis discipulos accusantibus, eo quod
sabbatum violarent, spicas manibus confricantes et comedentes,
Salvator exemplum David proferret, quia manducavit panes, quos non
licebat manducare nisi solis sacerdotibus (Matth. XII, 1-4)?
per quod non videntur excusari, sed simul cum David rei fieri: quippe
cum nec sabbatis fecerit hoc David.
Salvator hypocrisim Judaeorum multis vult exemplis arguere, majora
ostendens admissa in Lege, et nullum ausum fuisse accusare: ut non
solum semel et iterum sabbatum in Lege violatum monstraret, verum
etiam sacerdotalem panem ipso sacerdote concedente praesumptum
illicite; et quod majus est, a sublimi auctoritate Legis suae viris.
Primus enim Jesus Nave divino praecepto sabbatum non servavit; quo
facto muri Jericho ultro ceciderunt (Josue VI, 15-20).
Quantum profuit sabbatum non custodisse, sed fidem? Et Machabaei,
cum prius caesi fuissent, sabbatis dimicaverunt, et de hostibus
triumphaverunt (I Machab. II, 38, 41). Et sacerdotes ut
dominicis cerimoniis inservirent, in templo sabbatum contemnebant.
David autem jam unctus in regem, postquam Dei virtute interfectum
armis exspoliavit Allophylum, in itinere positus, necessitatem famis
passus, a sacerdote panem accepit (I Reg. XXI, 6), quem non
illi licebat manducare: sed excepta necessitate non licebat; licitum
autem erat, si necessitas exegisset. Denique sacerdos videns
necessitatem, non negavit; et David a Deo electus, sine cunctatione
accepit: talis causa est et sabbati, quare et circumcidi in sabbato
non prohibetur. Haec enim quae periculosa non sunt, sic servanda
mandata sunt, ut non obsit, si ex necessitate fuerint admissa: quia
non ad salutem, sed ad reverentiam mandata sunt. Illud autem quod
omnino non licet, semper non licet, nec aliqua necessitate mitigatur,
ut admissum non obsit. Est enim semper illicitum, quod legibus quia
criminosum est, prohibetur. Superiora autem illa, quae diximus
aliquando licere, talia sunt, qualia jejunia legitima, quae in
necessitate soluta, non faciunt reos, si stomachi fuerit causa aut
infirmitas febrium. Haec igitur scientes, dolose Judaei discipulos
accusabant, quasi sabbatum violarent, sicut supra dictum est.
Salvator autem noluit illis de tempore impletae Legis praejudicare,
ne plus ad insaniam prosilirent; sed de praeterito, unde sabbatum
vindicandum magis putabant, calumniosos illos ostendit: et non solum
in sabbati causa, sed etiam in sacerdotali pane confusi sunt, sicut
supra ostensum est.
Noluit Salvator de tempore impleti sabbati praejudicare Judaeis.
Aperte enim audire quod verum est, non illos dignos judicavit, utpote
infideles: sed de eo illos voluit convincere, quod sibi praesumebant,
id est de tempore quo adhuc sabbatum robur suum tenere videbatur, cum
accusarent discipulos cur sabbatis spicas vellerent, et confricantes
manibus manducarent, et jam sabbati servandi tempus esset impletum.
Praetermisso hoc ostendit illis, etiam tunc quando sabbati adhuc lex
manebat, necessitatis causa sabbatum fuisse violatum: quod enim non
licebat, fecit David; et quod prohibitum erat fecit Jesus Nave,
quando muros Jericho septem diebus armatos jussit circumire; et quod
interdictum erat Machabaei gesserunt, sabbatis se defendentes; Et in
templo, inquit, sacerdotes sabbatum violant, et sine crimine sunt.
Per haec ergo ostendit, malevolentia magis quam errore accusari
discipulos a Judaeis; quando haec omnia scientes a volentibus sabbatis
gesta, et a sanctis quidem, accusabant innocentes. Sic enim mandatum
est sabbatum custodiri, ut si necessitas tamen esset, reus non fieret
qui sabbatum violasset. Ideo sabbatis circumcidi non est prohibitum,
quia necessitas erat ut fieret. Unde et discipuli esurientes spicas
vellebant, quod non licebat secundum praeteritum tempus, sed
necessitate famis factum est licitum: sicut et David fecit quod non
licebat cum esuriret, et sciens famem hoc excusare. Talis haec causa
est, qualis hodie in jejuniis legitimis. Numquid si quis aeger
jejunium corruperit, reus constituitur? Non utique, quia non est
periculum. Hoc enim aliquando licet, sicut sabbatum apud veteres.
Quod enim semper non licet, non habet excusationem necessitatis.
|
|