QUAESTIO LXII

Quid est ut occisis filiis Liae, qui erant ex tribu Juda, Rachel filios suos plangere dicatur (Matth. II, 18)?

Quantum ad historiam pertinet, Rachel filii sunt tribus Benjamin. Porro olim pro maleficiis propriis, operibus scilicet Sodomitarum, et stupro quod in concubinam viri Levitae gesserant, a reliquis tribubus exstincti et erasi sunt (Judic. XIX, XX). Quamobrem consolationem recipere velle negatur, sciens nullam spem eorum qui periisse noscuntur. Filii autem Liae in primaevis annis, in Salvatoris causa occisi sunt. Unde eorum causam planctui non vult adscribi; quia et innocentes occisi sunt, et propter Deum, a quo sine dubio, mercedis gratia, aeterna vita donati sunt. Quapropter planctum Rachel filiis dicit competere, qui et in praesenti et in futuro erasi sunt. Illi autem carnaliter plancti, spiritualiter consolati sunt. Filii autem Rachel carnaliter conversati, flammis spiritualibus consumentur. Idcirco autem Liae filiis occisis adimpletum planctum Rachelis Evangelista testatur, quia tunc plangere filios suos coepit, quando filios sororis suae in tali causa vidit occisos, ut aeternae vitae haeredes existerent. Cui enim aliquid adversum advenit, ex felicitate alterius, infausta sua miserius luget.