QUAESTIO LXIII

Qua ratione Magi chaldaei per stellae apparentiam Christum regem Judaeorum natum intellexerunt, cum stella indice temporalis rex soleat designari (Matth. II, 1, 2)?

Hi Magi chaldaei non malevolentia astrorum cursum, sed rerum curiositate speculabantur. Sicut enim datur intelligi, traditionem Balaam sequebantur: qui cum accersitus esset a Balach ad maledicendum populum Dei, divino nutu benedicere coepit. Ex hujus ergo relatione compertum habebant, futurum Dei providentia ex Jacob qui regnaret. Hinc enim, quod non est occultum, prophetavit dicens, Orietur stella ex Jacob, etc. (Num. XXIII, XXIV). Istam ergo traditionem Magi secuti, videntes stellam extra ordinem mundi, hanc esse intellexerunt quam Balaam futuram indicem regis Judaeorum prophetaverat. Quod quidem factum contra inimicos religionis est. Inde enim testimonium accepit unde solet improbari. Astrologi enim inimici sunt veritatis.

Hi Magi chaldaei non malevolentia, etc. Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel, et confringet duces Moab, et praedabitur omnes filios Seth, et erit Edom haereditas ejus, etc. Haec ergo prophetia est Balaam, non quia fuit propheta, sed Deus causam populi sui egit per illum, non voluntarium sed invitum: sicut prophetasse inveniuntur missi a Saül ad David capiendum, et sicut ipse Saül cum dictum est, Numquid et Saül inter Prophetas (I Reg. XIX, 20 24)? Hinc enim probare voluit Deus quanta sit majestas Dei Judaeorum, qui cum maledicere venerat, convertit, ut bonum illi videretur benedicere populum Dei. Nec enim maledictum ejus poterat timere, cujus cor habebat in potestate. Hunc ergo prophetam hanc intimasse collegis suis datur intelligi, qui cum curiosi sunt circa astra, videntes stellam incognitam, et nimia claritate fulgentem, ita ut solem luce superaret (videbatur enim per diem), conferentes inter se, animadverterunt hanc esse stellam quam futuram dixerat Balaam.