|
Quomodo probatur post tres dies et noctes resurrexisse
Salvatorem ex mortuis?
In hac causa si numerum dierum ac noctium per ordinem requiris,
effectum intelligentiae non habebis. Quia et Moyses quadraginta
diebus et quadraginta noctibus jejunavit (Exod. XXXIV, 28),
et tamen non integer numerus invenitur: quando enim per diem ascendit,
et per diem descendit, omnem utique numerum non implevit: sed quia ubi
dies est computatur nox, et ubi nox est computatur et dies, ut a parte
ad totum, quadraginta dies et quadraginta noctes dicuntur. Ita est
quod dixit Salvator, Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus
et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in corde terrae (Matth.
XII, 40). Et quia tres noctes sunt, tres accipiantur et dies.
Est enim nox ne novum aut contra rationem forte videatur, ut cum nox
ex die pendeat: nam ante lucem factam, ex qua appellatus est dies,
quam vesperum quod sequitur nox institutum, minime dubitatur, quod
passio Dominica a nocte sumere asseveratur initium, non absurdum est.
Nam sicut lux, id est dies, imago vitae est: ita nox similitudo
mortis est, id est tenebrae: sicut in Scripturis evidenter
ostenduntur filii lucis, et e contra tenebrarum. Nec mirum si cum
ubique dies nocti, et lumen tenebris, hic solum quae sunt sequentia
anterioribus praeponantur; vel quod in tali causa rerum ordo
confunditur et mutatur, ut ante signavimus. Nam mortis nox magis,
quam dies esse videtur. Ideo etenim a nocte initium sumitur, quia non
aliter principi tenebrarum nisi per noctem potuit subintrari, id est
non potuit vinci: et ut aliquatenus Dominus lucis, id est aeternae
vitae, principi tenebrarum sive mortis subjectus esset ad tempus;
quatenus et praeteritos et post futuros a morte liberaret. Nam non
esset mors penitus evacuata, nec unquam tenebrarum caligo discussa, si
Dominum non vidisset subintrantem. Etenim tanta luce secretum
mortis, in quo dominabatur, evanuit, nec penitus vinci potest, nisi
qui vel per sua vel in suis capitur. Recte ergo in tali negotio
tantummodo nox obtinet principatum, ita ut amitteret potestatem: et ut
Judaei non credentes in perpetua nocte remanerent, nec auctor dies
tanti sceleris, imo sacrilegii, sed nox fieret, praecedenti nocti
contra rerum seriem subditur dies, sicut Deus et Dominus omnium rerum
principi nefariae mortis, ut omnes a mortis laqueis explicaret. Quod
si cui adhuc forte videtur esse contrarium, diligenter advertat ne
incipiat illud durius aestimare, quod Deus se personam induens servi,
non dicam hominis, morti dederit. Quid ergo hic et ordinem quaeris,
ubi omnia videas esse contraria? Quae est enim lux quae fuit in
tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5)?
Dominus lucis, qui et comprehensus est. Qui enim scit se ad hoc
comprehendi ut feriatur, tempus illud in mortem computat. Est et dies
sequens qua auditus et crucifixus est. Est et nox quae cadit in
sabbatum, est et ipsum sabbatum. Est etiam vesper post sabbatum, hoc
est quod Judaeis a Moyse praeceptum est in figura, ut vespere
intrarent in sabbatum, in quo Dominus resurrexit: qui complectitur
diem dominicum; quia nox non computatur sine die, neque dies sine
nocte. Hac ratione, post tres dies et post tres noctes Dominus
resurrexit.
Praescius Salvator omnium quae in se futura erant, haec protestatus
est, certus ad hoc se a Judaeis comprehendi ut occideretur, se quoque
impietati illorum non repugnaturum, cum posset utique eos illudere:
quippe cum propterea jam detentus, aurem servi principis sacerdotum,
quam producto gladio absciderat Petrus apostolus, reddidit; ut se
ostenderet non infirmitate humiliatum, sed providentia quadam voluntati
illorum cessisse ad tempus, ut per hoc regnum inferni destrueret.
Improvidus enim diabolus sensibus se Judaeorum immersit, ut eos ad
necem Salvatoris incenderet, quasi sibi prodesset, si hic qui viam
veritatis ostenderet, tolleretur de vita: nesciens futurum adversum
se. Cum enim peccati causa de captivitate hominis triumpharet,
inventus ipse reus per id quod Christum innocentem occidit, ut eum qui
peccatum nesciebat, inter peccatores teneret; ita factum est, ut
etiam illos quos jure in inferis tenebat, amitteret. Igitur horum
praescius Salvator, noctem qua comprehensus est, simul computavit.
Omnis enim detentus, qui se judicis manus non credit evadere,
antequam feriatur, jam se mortuum dicit. Adde huic diem quo passus
est, sequentem noctem. Adde et sabbatum et noctem quae lucescit in
diem dominicum cum ipso die dominico, et complevisti mysterium verborum
Domini. Novissima enim nocte cum adhuc tenebrae essent, et dies
inciperet oriri, inter lucem et tenebras surrexit, ut et nox
computetur, et dies, quo possit numerus a Salvatore praedictus
integer inveniri.
|
|