QUAESTIO LXV

Si uno ore et ratione Evangelistae locuti sunt; quomodo factum est ut tribus dicentibus, id est Matthaeo, Luca et Joanne, quia sexta hora crucifixus est Dominus, Marcus e diverso tertia hora crucifixum dicat Salvatorem (Matth. XXVII, 45; Luc. XXIII, 44; Joan. XIX, 14; Marc. XV, 25)?

Obscuris vera involvere non est bonum. Nam tres Evangelistae unum sensum habuerunt, Marcus autem rem quae ab illis praetermissa fuerat, voluit intimare, sciens necessariam. Nec enim falli posset qui auctorum exempla secutus, ea quae scripsit magna devotione et industria didicit, et nec sine sancto Spiritu fecit. Quid ergo ex hoc ostendere voluit, debet absolvi. Contuendum itaque est, quia non a Pilato, sed a Judaeis Salvator crucifixus est. Quantum enim ad leges Romanas pertinuit, innocentem pronuntiavit Salvatorem. Ait enim Pilatus Judaeis, Ego nullam invenio causam in eo. Et dicentibus illis, Crucifige eum; respondit, Quid enim mali fecit? Denique persistens et volens educere eum de manibus eorum calumniam passus est, dicentibus eis, Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. Sic factum est ut traderet eum judicio illorum (Joan. XIX, 4-13). Sententiam ergo non dedit Pilatus, sed Judaei. Denique praemoniti sunt, inquit, a principibus sacerdotum, ut dicerent, Crucifigatur. Hanc sententiam tertia hora datam vult intelligi in qua assiduis vocibus perdurantes cum intervallo horarum fere trium, quibus itum et reditum est ab Herode, crucifixerunt Salvatorem. Omnis enim qui addicitur morti, ex eo jam mortuus computatur, quo sententiam excipit. Manifestavit igitur Marcus, quia non in judicis sententia Salvator crucifixus est. Difficile est enim innocentem probare eum, qui sententia judicis punitur. Discordare ergo se passus est in verbo, ut doceret tertia hora coeptum esse, quod sexta hora impletum est: non legibus, sed persistente malevolentia Judaeorum.

Obscuris vera involvere non est bonum. Nam tres Evangelistas verum dixisse ipsa concordia obtestatur. Marcum autem sensum nescio quem occultum voluisse prodere, res ipsa declarat. Nec enim falli posset, qui auctorum exempla secutus, ea quae scripsit, magna devotione et industria didicit. Quid ergo ex hoc dicto prodere voluit, solerti vigilantia investigandum est. Nec enim otiose a tribus Evangelistis discordare se passus in verbis est. Animadvertamus ne verum dicant, qui sententiam datam tertia hora dixerunt, ac per hoc tertia hora crucifixum Salvatorem, quamvis illud probare non valuerunt. Sensum enim forte sciunt, sed quatenus defendant, ignorant. Ideoque Pilati persona interim sequestrata videamus, unde sententia data in Salvatorem accepit exordium, et tunc apparebit an possit verum videri quod dicimus. Constat itaque principes Judaeorum praemonuisse Judaeos ut Barabbam latronem peterent sibi in die festo dimitti, Jesum vero crucifigere debere. Contra quod Pilatus cum diu resisteret, volens dimittere Salvatorem, frequenter intrans et exiens ad Judaeos, dicebat nullam se in eo causam mortis videre. Illi autem insistentes dicebant, Crucifigatur. Hinc morae ortae sunt, et cum illuditur a militibus, et producitur, et veste purpurea induitur, et fit ei corona de spinis, et adoratur, et conspuitur, et flagellatur, et palmis verberatur, propterea sexta hora in crucem positus est. Ad Pilatum autem adductus est: tunc exivit ad eos Pilatus foras, quoniam ipsi non introierunt praetorium; et allocutus est eos, et audivit falsas accusationes eorum, et misit illum ad Herodem, et regressus est, et iterum interrogavit Jesum, et ipse e contra respondit ei, et postea iterum exivit ad Judaeos et collocutus dicebat, nullam causam mortis esse in Salvatore. Interea perventum est ad horam tertiam per has moras. Tunc Judaei volenti Pilato dimittere eum dixerunt, Crucifigatur. Contra quos Pilatus diu resistens, cum non potuisset obtinere, tradidit Jesum sententiae illorum hora fere sexta. Sic enim scriptum est, Tunc tradidit eum voluntatibus illorum. Ideoque dictum est recte sententiam tertia hora datam; quia non a Pilato data est, sed a Judaeis. Pilatus autem invitus consensisse videtur: propter invidiam enim maxime dicentium, Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Quid ergo Marcus volens purgare hoc, secutus est, videamus. Ostendere voluit Salvatorem non judicis sententia occisum, quia difficile qui judicis sententiam excipit, non juste occisus videtur.