QUAESTIO LXVI

Quomodo Marcus evangelista daemonia cognovisse ait et professa esse Jesum, e contra autem Apostolus, principes et potestates hujus saeculi neget cognovisse divinitatem Domini Jesu? Dicit enim inter caetera Marcus, Sciebant eum ipsum esse: Apostolus vero, Quem nemo, inquit, principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent (Marc. I, 34; I Cor. II, 8). Si daemonia sciebant, quomodo principes ignorabant?

Quibusdam videtur principes hujus saeculi, majores Judaeorum significasse, quasi juxta illud quod Petrus apostolus dicit, Scitis enim, inquit, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes vestri (Act. III, 17). Ergo Judaeorum erant principes, non tamen hujus saeculi principes erant. Unde ait, vestri, non saeculi: quippe cum dixerint regem se habere Caesarem, sub cujus fuerant redacti potestate. Sunt autem isti hi principes, quos alio loco significavit Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates hujus mundi, adversus tenebrarum harum rectores (Ephes. VI, 12). Recte ergo quaeritur. Si enim isti non cognoverunt Jesum, quomodo poterat fieri ut daemonia agnoscerent eum? Sed aliud est quod cognovisse in Christo daemones dicit, et aliud quod hujus saeculi principes negat cognovisse. Nam daemonia sciebant ipsum quidem esse, sed qui per Legem fuerat promissus. Omnia enim signa videbant in eo, quae dixerant futura esse Prophetae; ut quod ex semine David de virgine venturus esset redemptor Israel: mysterium autem divinitatis ejus ignorabant, sicut et principes eorum. Denique quaerit, quamvis captiose, diabolus a Salvatore dicens, Si tu es Filius Dei, etc. (Matth. IV, 3). Videns enim aliquando divinam virtutem, aliquando hominis infirmitatem, ambigens quid verum esset, torquebatur. Concordant ergo Scripturae secundum ea quae revelata sunt. Impossibile est enim discordare unius spiritus viros.

Quibusdam videtur principes et potestates hujus saeculi Judaeorum majores et principes dixisse, qui juxta Petri apostoli dicta ignoraverunt quid mali fecerunt. Ait enim, Scio, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes vestri. Judaeorum principes hi fuerunt, non tamen hujus saeculi principes dici potuerunt: quippe cum in potestate redacti fuerant Romanorum, profitentes se non habere regem nisi Caesarem. Hi autem sunt principes isti, quos alio loco significat Apostolus, dicens, Non est nobis colluctatio adversus carnem, sed adversus hujus mundi principes, et tenebrarum harum rectores. Si ergo hi sunt principes qui nescientes Dominum majestatis Christum esse, crucifixerunt, quomodo a daemonibus potuit sciri? Non illum aliter scierunt daemones, quam sciebant principes hujus saeculi. Sciebant enim ipsum esse qui promissus erat in Lege per signa prophetiae: non tamen mysterium ejus, quo Filius Dei erat ex aeterno, sciebant, neque sacramentum incarnationis.