QUAESTIO XLIX

Cur Salvator cum sanctus natus sit, et Christus Dominus in ipsa nativitate appellatus, baptizatus est; cum baptisma purificationis causa sit, et peccati (Luc. II, 11; Matth. III, 16)?

Verum et manifestum est Salvatorem non eguisse baptismo; quia Christus non factus sed natus est, dicente angelo pastoribus, Ecce natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus. Denique sciens Joannes sanctitatem ejus, prohibuit eum a baptismo: Salvator vero institit fieri oportere; non utique propter peccatum suum, sed propter implendam justitiam. Dignum enim erat, ut ipse exemplo esset futuris filiis Dei qui per Baptismum filios Dei fieri docebat: et qui credentibus Spiritum sanctum a Deo dari promittebat, debuit istud in semetipso visibiliter demonstrare, quo comperto credentes invisibiliter se posse Spiritum sanctum habere sperarent. Nam Salvator utique, cum de Spiritu sancto nasceretur, purificatum corpus habuit. Unctio enim carni ejus spiritualiter in utero Virginis data est. Spiritus enim sanctus purificavit quod de Maria virgine in corpus Salvatoris profecit: et haec est unctio carnis corporis Salvatoris. Quare et natus Christus est appellatus. Quod enim per olei unctionem praestabat Deus ministerio Prophetarum iis, qui in reges ungebantur, hoc praestitit Spiritus sanctus homini Christo, addita explatione. Quia anteriores Christi solam potestatem imperii accipiebant per unctionem; Salvator autem et potestatem accepit homo natus, et purificatus est natus. Incongruum enim erat, ut Dei Filius in corpore peccatis subdito nasceretur. Hominis ergo causam suscipiens, et per regenerationem filios Dei fieri docens, baptizari debuit, ut in se hoc ostenderet ratum. Facile enim probatum habetur et suadetur quod dicitur, si a magistro fieri videatur: sic utique et virtutum insignia oportuit fieri, ut jam Filius Dei apparens, per mysterium regenerationis medelam daret corporis passionibus, ut exemplo esset futuris fratribus, quia per regenerationem accipit unusquisque potestatem virtutis.