QUAESTIO LXVII

Quid est quod in cruce positus Salvator ait: Pater, ignosce illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34): si enim nesciunt, quid est quod ignoscitur, maxime cum dicat rex Abimelech ad Deum, Numquid gentem ignorantem perdes (Gen. XX, 4)?

Non omnis ignorans immunis a poena est: ille enim ignorans potest excusari a poena, qui a quo disceret non invenit. Istis autem hoc ignosci petit, qui habentes a quo discerent, operam non dederunt. Hujusmodi non licet ignorare. Accipient ergo veniam, si convertantur.

Non omnis ignorans immunis a poena est. Hic enim qui potuit discere, et non dedit operam, reum se fecit. Erat enim ut disceret, et a quo disceret: sed negligentior luxuria aut malevolentia factus inexcusabilis est a crimine. Unde dicit Salvator, Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Ille autem qui non suo vitio ignorat, ideo enim ignorat quia non fuit a quo disceret, nec rumore comperit doctrinae opinionem, omni genere immunis a condemnatione est. Ideo his, si convertantur, Dominus veniam postulat a Patre, qui cum praedicaretur veritas, ut eam addiscerent operam non dederunt, sed per ignorantiam auctorem ejus occiderunt. Unde Petrus apostolus in Actibus ait, Convertimini, ut deleantur peccata vestra (Act. III, 19).