QUAESTIO LXVIII

Cum utique orandum pro inimicis Dominus docuerit, quid est quod in Apocalypsi contra hos animae occisorum ulcisci se petant, a Deo postulantes vindictam (Matth. V, 44; Apoc. VI, 10)?

Sic enim animae occisorum clamant vindicari se postulantes, sicut sanguis Abel clamavit de terra (Gen. IV, 10). Causae ergo sunt quae clamare dicuntur, cum loqui non possint. Sanguis enim effusus quid aliud quam vindicari se postulat, clamans non voce, sed ratione? Nam et opus opificem laudare dicitur per hoc ipsum quod videntem se oblectat. Non enim tam impatientes sunt sancti, ut urgeant jam fieri quod sciunt tempore praefinito futurum, quod nec anticipari potest, nec differri. Sed hoc dicto ostendere voluit, vindicaturum Deum sanguinem sanctorum suorum: ne quia tam patiens nunc videtur, inultum putaretur impium bellum, quod contra sanctos geritur: ut et terrorem incutiens persequentibus Dei servos, et exhortaretur pro se patientes. Revelatur enim anima patientis quando vindicari se audit a potente. Prae se enim spem fert, si mortem suam audiat judici displicere: tunc enim pro certo habet innocentem se esse. Et Deus quidem misericors et patiens est, sed moderate. Exspectat enim ut impii credant, et peccatores se emendent: si quo minus, plectentur, quia Dei longam patientiam contempserunt. Cujus rei exemplum etiam tempore misericordiae praedicatae ostendit, ne non patiens, sed insensibilis, et quem neque dolor alicujus, neque pietas commoveret, videretur. Hinc est unde ait per prophetam, Tacui, numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? et Dominus, Numquid non faciet, inquit, Deus vindictam servorum suorum clamantium ad se die ac nocte (Luc. XVIII, 7)? Sic utique clamant, sicut supra diximus. Si quis ergo christianus ad tempus vindicet, non acerbe, neque cum sanguine, non peccat: melius tamen fecerit, si dimiserit judici Deo.

Apocalypsis cum futura mala et tribulationes diffidentiae et malae vitae causa Deo vindice testaretur, exemplare etiam poenarum uniuscujusque peccati occulata fide demonstrans, ut nihil impietatis et crudelitatis inultum remanere probaret, animas occisorum die ac nocte dicit vindicari se postulare. Quod quidem non est contrarium: quia Deus utique qui hanc legem dedit, vindicare se in diem judicii repromisit, ut hoc praeceptum ad praesens dedisse videatur, quod excusat occisorum animas, si illic jam positi diem ultionis deposcunt. Et tamen, ut verius dicam, causam clamare intelligendum est. Ipsa enim non tacet, sed semper vindictam flagitat: sicut dicit Deus ad Cain, Sanguis fratris tui clamat ad me de terra. Quid est hoc, nisi quia causa facinoris clamat, vindicari desiderans? Si enim dicimus, propter opus, Laudat terra Dominum; cum utique neque vocem habeat, et careat intellectu: sic propter opera mala clamare dicitur sanguis. Nam utique non tam impatientes erant, neque tam imperiti, ut ante diem futurum judicii vindicari se peterent, ne postularent fieri quod sciebant non effici ante tempus definitum. Et Salvator similiter, Non faciet, inquit, Deus vindictam electorum suorum clamantium die ac nocte?