QUAESTIO LXIX

Si jam praedicante Joanne, aut Salvatore, Lex cessavit; quomodo Salvator ait, Non veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17)? Si enim prohibita est, quomodo non soluta est, quae agendi amisit auctoritatem?

Omnia quae de Christo dicta sunt, adimpleta sunt: et ipse Dominus sic adimplevit Legem et Prophetas, cum omnia quaecumque de se scripta sunt, fecit, nec dissolvit aliquid, sed confirmavit. Lex enim et Prophetae usque ad ipsum. Prophetae enim de ipso locuti sunt, ideo ultra illum quae ab his de hoc, id est, de Christo dicta sunt, tendi non possunt; neque post ipsum aliquid hujusmodi Prophetae reperire potuerunt: quia neque habent de quo dicant, et de quo dicebatur jam venit. Omnia etenim suis voluminibus complexi sunt, et incarnationem, et conversationem, et passionem, et resurrectionem, et divinitatis manifestationem, et futurum ejus judicium revelaverunt: ac per hoc cessaverunt Prophetae impleto opere dispensationis. Lex autem duplici modo cessavit; nec quidem tota: nam et id quod cessavit poterit permanere, si servetur conditio. Aliud enim cessavit in sententia, aliud in ipsa Lege. Praedicante Joanne baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, cessavit sententia Legis, quae reos tenebat peccatores; cessaverunt etiam onera Legis, quae ad duritiam cordis judaici fuerant data in escis, neomeniis, sabbatis, et caeteris. Misericordia enim adveniente, cessavit vindicta. Sed onera Legis in perpetuum cessaverunt. Sententia vero his cessat et aboletur, qui permansere in beneficio consecuto. His autem qui redeunt ad hominem veterem, refricatur Legis auctoritas, quia immemores beneficiorum redeunt sub sententiam Legis. Circumcisio vero et sabbatum usque ad illud tempus valuit, quo novae legis praedicaretur mandatum. Sic enim data sunt, ut adveniente lege fidei cessarent. Unde dicit Apostolus, Finis Legis Christus (Rom. X, 4). Nam et Daniel hoc significat, cum et de adventu Domini et temporibus hebdomadum prophetat, quia et chrisma et judicium et sacrificium et ipsa civitas cessatura erant (Dan. IX, 24-27). Spirituali enim adveniente lege, necesse erat cessare carnalia. Tunc enim ex parte corporis serviebatur Deo, nunc ex parte animae; pridem visibiliter, modo invisibiliter; tunc in carne, nunc in animo. Quia Deo utique qui spiritus est, in spiritu serviendum est (Joan. IV, 24). Non ergo soluta Lex est, quia cessavit, sed successum illi est impleto tempore. Nec enim administratio ejus accusatur aut judicium, si peccatoribus indulgentia datur: cum hinc magis recte data et justa probetur, quia quibus dominabatur, peccatores fuisse non negantur, quia justis, inquit, Lex non est posita (I Tim. I, 9). Non ergo quia misericordia praeferenda est, contemnenda putetur justitia; cujus reverentia si non esset, ipsa misericordia fructum non haberet. Nisi enim hanc servaverint post acceptam misericordiam, nihil illis proderit indulgentia. Nam dixit Lex, Non facies tibi idolum, neque adoraveris quae in caelo sursum sunt, et quae in terra deorsum; et, Non pejerabis; et, Honora patrem et matrem, et, Non occides, Neque fornicaberis, Neque furtum facies, Non dices falsum testimonium, Neque concupisces quidquam proximi tui (Exod. XX, 4-17). Numquid haec cessasse dicenda sunt? Absit. Sine his enim quis poterit vel in hac vita idoneus judicari? Ac per hoc caetera cessaverunt quae supra diximus, neomeniae, sabbata, lex escarum, sacrificia, circumcisio, etc. Hinc est unde dicit Apostolus inter alia, Principes non sunt timori operi bono, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 3). Haec servata bonos faciunt, non tamen perfectos. Unde Salvator, Nisi abundaverit, inquit, justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Addens enim istis potiora Salvator, non solvit utique Legem, sed adimplevit. Sensus enim Legis ad salutem hominis pertinet, utputa. Oculum pro oculo, dentem pro dente (Levit. XXIV, 20): ut timens ne pateretur quod alii facere prohibitus est, cohiberet se a nequitia. Salvator autem superiorem in hunc sensum addens justitiam, Ego autem, inquit, dico vobis, non resistere malo; sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et sinistram (Matth. V, 39); ut dum vicem non reddit malo, perfectus sit. Reddere enim vicem justitia est, sed non plena; si vero dissimulet ab injuria, plena justitia est et abundans. Retribuere enim, gaudere ad tempus est; remittere autem, in futurum praestat laetitiam. Sic ergo adimplevit Legem Salvator, dum quos illa justitiam docuit, hic justiores effecit, quod illa non potuit. Quamobrem gaudium Legis est, quia discipuli ejus peritiores effecti sunt. Destruxisset plane Legem, si impune peccare docuisset. Porro autem suspendit sententiam, ut hic qui male facit, habeat spatium poenitendi: si quominus, redit in illum sententia cumulata, quia non cognovit ad hoc se remissum ut emendaret se.

Prophetarum dicta de Salvatoris adventu, impleta sunt cum venit; quando enim quod praedictum est, factum est, impletum videtur: Lex autem, quam ad tempus datam diximus, cum tempore, quod transgredi prohibita est; quia quod impletur, cessat. Auctoritatem enim amisisset, et destructa videretur, si non juxta praedictum tempus cessasset. Nam si alicui in potestate constituto successor datur, numquid destructus dicetur? Destructa plane esset Lex si tempore quo viguit, accusaretur. Et non dixit, implesse se Legem aut Prophetas; sed, adimplere. Adimplere autem non aliud significat quam plene addere. Quid est autem addere Prophetis, nisi culturam Dei sub Trinitatis nomine ordinare? Quamvis enim Prophetae in Dei nomine docuerunt et corripuerunt populum; hoc tamen mysterium in abscondito erat. Legem autem hoc est adimplesse, manentibus praeteritis nova addere, utputa, Audistis, inquit, quia dictum est antiquis, Oculum pro oculo, dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere malo; sed si quis percusserit te in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinistram. Hoc fuit adimplere. Non enim destruxit illam, sed potiora addidit, non ut peccare videretur qui vindicat, sed ut melior sit qui non retribuit. Nec aliud ergo voluit, quam quod Lex in sensu habet, sed voluntatem ejus perficit. Ut enim Lex hominem justitiam doceret, et per hanc salvum faceret, mandavit ut si quis oculum tolleret alicui, oculum amitteret: et ut hoc timore territi homines non facerent quod sibi fieri nolebant, et per hoc salutem haberent. Sed quoniam fragile genus est hominum, et ad peccandum proclive, ideo incurrit ut patiatur quod sibi fieri non vult. Immutatis ergo Salvator verbis docuit quod saluti prodesset, ut sensum Legis adimpleret, ut quia timore Legis salvi esse nequiverunt, per patientiam victi emendarentur, sese corrigentes. Hoc praeceptum datum est, ut non insolentes viverent patientia bonorum, dum non illis retribuunt condigna; ut si voluerint corrigi, boni ex hoc profectum habeant, illi vero geminam poenam. Non ergo justitia destructa est, quam videmus etiam per Apostolos operatam: quia et Petrus apostolus in Anania et Saphira hanc servavit (Act. V, 1-10). Et Vas electionis non repudiavit, sed usus est, dum et Elymam magum resistentem viae Domini, excaecavit (Id. XIII, 8-11). Est etiam aliud quo impleta Lex est. Dicit enim Dominus, Audistis quia dictum est, Diliges proximum tibi, et odio habebis inimicum tibi; haec justitia est: Dominus autem, Ego autem, inquit, dico vobis, Diligite inimicos vestros (Matth. V, 43, 44). Addit utique, quod est adimplevit, quia non destruxit vetera, sed ut perfectos faceret, potiora mandavit. Inimicos enim, hoc est malos, quia retributione, quae justitia dictante fit, emendare et corrigere non potuit, per amorem illos et obsequium salvos fieri voluit, quod et Lex in sensibus habebat. Lex enim sic voluit inimicitiam tollere, ut per retributionem territi homines desinerent esse inimici: et quoniam audacia sua homines timorem Legis et naturae spreverunt, crescentes in malum; per humilitatem Salvator inimicitiam voluit vinci, ut vel sic homines flecterentur ad bonum, dum viderent non sibi reddi inimicitiam; permanentes autem gravius tractandos fore, quia nec humilitate ejus, cujus vicissitudinem experiri debuerant, victi sunt. Non ergo justitia in vindicta oblitterata est, sed suspensa ad utrumque; quia cessavit circa eum qui sese cognovit: si quominus, plecteret contumacem.