QUAESTIO LXX

Dominus certe inimicos nos diabolo fieri praecepit: quid ergo est ut in Evangelio dicat, Esto consentiens adversario tuo cito (Ibid. V, 25)? Quis est hominis adversarius, nisi diabolus?

Nulli dubium est diabolum esse hominis inimicum, maxime fidelis. Vehementiora enim tela sua contra Dei servos exacuit. Sicut ergo iste bonorum inimicus est, ita et lex malis adversa est. Quis enim contemnenti se non adversetur? Dominus ergo peccatorem alloquitur, ut consentiat mandatis quae illum inobedientem condemnant, ut subjiciat se voluntati eorum, et fiat ex inimico amicus. Quia et contemptor legis inimicus est ejus: voluntati enim ejus resistit. Ideoque hortatur Dominus peccatorem, ut bene agendo reconciliet sibi legem, ne in die judicii accuset eum apud judicem, et condemnatus poenas det spretae legis: Omni etenim, inquit, qui male vult agere, disciplina Dominica inimica videtur: cui nisi consenserit, mittetur in gehennam, diabolo, qui vere inimicus humani generis est, praeparatam.