|
Jacob appellatus est Homo videns Deum, et Moyses
vidit Deum facie ad faciem; necnon et Isaias, Vidi, ait, Deum
sabaoth oculis meis: contra autem Joannes evangelista, Deum,
inquit, nemo vidit unquam (Gen. XXXII, 28; Exod.
XXXIII, 11; Isai. VI, 5; I Joan. IV, 12);
hoc, quantum videtur, contrarium est.
Quantum ad fidem veri pertinet, Deum omnino nemo vidit unquam, neque
Patrem, neque Filium. Quod enim visus dicitur, ad intelligentiam
refertur; visus est enim velut in imagine. Veluti nos cum imperatores
nesciamus, videmus eos in figura, non in veritate: ita et Deus visus
est, ut intelligeretur Deus esse qui apparebat, per rationem, non
per substantiam; quia in natura sua Deus videri non potest. Et ut
verius propositae quaestionis secreta pandamus, sensum Evangelistae
explicare nitamur. Joannes enim occultum aliquid prodere voluit, quod
scivit ad salutarem doctrinam pertinere: idcirco, Deum, inquit,
nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris,
ipse enarravit. Animadvertamus sensum Evangelistae: ut enim verum
esse, quia nemo vidit Deum unquam, ostenderet, Filium hoc enarrasse
docet: quem falli utique impossibile est, quia in sinu Patris est.
Sinus autem Patris quid est, nisi affectus in charitate veri Patris
per naturae unitatem in Filium? Quamobrem nemo vidit Deum, nisi
unicus Filius: hoc Joannes apostolus Filium Dei audivit dicentem
inter alia, Non quia Patrem vidit quisquam, nisi qui est a Deo,
hic vidit Patrem. Ut ergo ad condemnationem proficeret Judaeorum,
qui Christum Dei Filium audire nolebant vel credere, ostendit
Evangelista hunc esse Christum qui Patribus apparuisset in Deum :
illum autem qui Pater est. nunquam videri nisi a Filio. Quando enim
Deum Patrem negat visum, et Deum apparuisse Patribus profitetur,
manifestare se vult Dei Filius, quia ipse semper in Deum visus a
Patribus est. Unde inter caetera dicit Judaeis de Patre, Neque
vocem ejus audistis aliquando, neque figuram ejus vidistis (Joan.
V, 37). Ecce non est contrarium, et visum et invisum esse
Deum.
|
|