QUAESTIO LXXII

Quando legitur in Apocalypsi Joannis, Vade, inquit et accipe librum de manu angeli, et devora illum, et amaricabit ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis sicut mel (Apoc. X, 8, 9): quis iste liber est, qui amarum facit ventrem cum sit dulcis?

Omnia divina volumina amara sunt, sed perfidis atque carnalibus. Idololatris enim insuave est, cum audiunt unum Deum praedicari in Christo. Et Photinus simul pertimescit horrore correptus. Erubescit etiam Sabellius audiens Patrem esse qui Filius dici non possit, quia ab ipso sunt omnia; Filium autem idcirco Filium appellari, quia non utique Pater ipse est, sed de Patre, nec a quo, sed per quem sunt omnia. Confutatur et Arius, cum legit Christum verum esse Filium Dei; sine dubio enim verus dici non posset, nisi proprie esset de Deo. Convincitur et Marcion, addiscens quia Verbum caro factum est, qui putat Christo carnem negandam. Arguitur etiam improbus Manichaeus, videns scriptum ab Evangelista, quia Salvator non solum praesentia sui nuptiarum vota decoravit, verum etiam poculis honestavit (Joan. II, 1-11), qui nuptiarum aditus intercludit et promiscue convenire hortatur. Haec continentur in libro, quem accepit Apostolus devorandum. Hic liber Evangelium est quod KATA Joannem intitulatur, quod non solum male sentientibus amarum est, verum etiam indisciplinatis, qui nolunt corripi, ut in pejus proficiant. Ista revelatio eo tempore facta est, quo apostolus Joannes in insula erat Pathmos, relegatus a Domitiano imperatore, fidei causa. Tunc fuit in Spiritu, ut posset videre coelestia, et dum haec ei ostenduntur, quae futura sunt causa impietatis et stupri et caeterorum, datus est illi liber qui dulcis quidem erat in ore, sed amarum faceret ventrem: ut ex his qui videntur unius corpus esse hominis, istis dulcis esset; qui propter quod integrae professionis sunt, in ore significati sunt: hoc enim dulce in ore est, quod unum est: illis autem qui haeretica pravitate carnaliter vivunt vel sentiunt, propter quod in ventre significati sunt, amarus. Accusabit enim eos in die judicii Dei. Post revelationem ergo Evangelium jussus est scribere, propter haec quae supra diximus. Et Ezechieli prophetae similiter dictum est, ut acciperet librum qui esset dulcis in ore ejus, quando perfidiam populi missus est increpare (Ezech. III, 1).

Frequenter, qui compendium quaerit, solet errare. Quid est ut non omnia ad causam dicta proponas, sed aliqua reprimas, ut obscurior fiat sensus? Nam dictum est Joanni, Vade, et accipe librum, qui est in manu angeli, et devora illum; et erit in ore tuo dulcis tanquam mel, sed amaricabit ventrem tuum. Et ait, Oportet, inquit, te prophetare iterum populis et gentibus multis. Quantum ergo ad veri pertinet rationem, post exsilium Evangelium scripsisse probatur. In exsilio enim positus in insula Pathmos, in quam fuerat a Domitiano imperatore relegatus, vidit revelationem, sicut dicit, in die dominico: post, sicut dixi, scripsit Evangelium, quod haereticis amarum est, quos in ventre significavit. Sunt enim carnales, quia male intelligunt Christum. In ore autem tuo, quod dicit, erit dulcis tanquam mel: quasi omnium Christianorum unum facit corpus, ut singuli membra sint alter alterius: ita ut in ore, quod utique capitis pars est, honorabiliores et fideliores significet, quibus veritas quae de Christo est, dulcis est; in ventre haereticos significat, quia carnales sunt. Veritas enim quae Christum verum Deum loquitur, his amara est. Totum enim Evangelium Joannis contra haereticos est. Contra Photinum enim, qui Christum ante Mariam esse negat, probat de coelis descendisse Salvatorem. Contra Arium autem, ostendit Christum initium non habere: quia in initio erat Deus Christus Filius Dei apud Deum Patrem, et quia nihil sine illo factum est, ipsum non posse dici facturam. Si enim factura erat, factum esset aliquid sine illo: sed quia nihil sine illo erat, semper fuit. Sabellium autem qui unionem accipit Patrem et Filium, ut unus singularis duobus nominibus nuncupetur, sic confutat ut dicat, Si me diligeretis, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est (Joan. XIV, 28): ubi manifestavit duorum personas, quando Filius Patrem majorem appellat. Nec enim singularis ipse sibi major est. Necnon convincit et Marcionem qui carnem Christi denegat. Dixit enim, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 14) Hoc sensu etiam Manichaeum arguit, qui Christum in carne venisse nescit, et nuptiarum aditus intercludit, ignarus Salvatorem nuptiarum convivium remunerasse. Similimodo et prophetae Ezechieli dietum est ab angelo ut acciperet volumen (Ezech. III, 1), et devoraret illud, et dulce esset in ore ejus, ventrem autem ejus repleret. Hoc dictum est prophetae, cum missus est arguere populum perfidum et indisciplinatum, qui similiter in ventre significati sunt, quia erant carnales. Ex his sunt quos Scriptura in Isaia propheta, licet mali sint, fratres appellat. Dicit enim: Vos qui timetis Deum, dicite illis qui vos oderunt, nec audierunt praecepta mea, Fratres nostri estis (Isai, LXVI, 5, sec. LXX).