QUAESTIO LXXIII

Quid est quod Simeon dicit ad Mariam matrem Domini inter caetera, Hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel: et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 34, 35)?

Simeon vir sanctus, et divinis oraculis commendatus, per Spiritum sanctum locutus quid futurum esset hominibus ex causa Christi, ut ruina his esset, qui cum sibi viderentur stare per observantiam et peritiam Legis, diffidentia tamen operum Christi caderent, dissoluti a promissione Patrum: illis autem qui nullius prope dignitatis essent in Lege, credentibus vero in Christum, resurrectio in Israel. [Ut digni Deo fierent qui prius indigni et inutiles erant, et reprobarentur qui aliquid esse putabantur.] Hoc est quod alio loco dicit Dominus, In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). Denique non Legis doctores, non Pharisaei, non Scribae secuti sunt Christum; sed piscatores, homines imperiti et rusticani. Hinc est unde dicit Dominus: Pater, gratias ago tibi, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Quod autem adjecit, dicens, Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes; hoc utique significavit, quia etiam Maria, per quam gestum est mysterium incarnationis Salvatoris, in morte Domini dubitaret; ita tamen, ut resurrectionis honore et virtute Domini firmaretur. Omnes enim stupore quodam in morte Domini dubitarunt. Non tamen in dubitatione permanserunt. Sic enim animam pertransit gladius, si dubitatio non permaneat in cogitatione, sed pellatur superveniente reformante se pristina virtute. [Quis enim non ambigeret videns eum, qui se Filium Dei dicebat sic humiliatum, ut usque ad mortem descenderet? Et quia, ut dixi, omnis ambiguitas in resurrectione Domini recessura erat, pertransire dixit gladium, non supercadere, aut contingere transeuntem membrum aliquod. Ut sicut gladius missus pertransiens juxta hominem, timorem facit, et tamen non percutit, ita et dubitatio moestitiam faceret, non tamen occideret: quia non sedit in anima, sed pertransiit, quasi per umbram contingens corda discipulorum. Denique Cleophas et alius discipulus Emmaus euntes, in via tristes, dixerunt inter caetera ipsi Domino, nescientes quia Dominus est, Nos putabamus, quia ipse erat qui incipiebat liberare Israel (Luc. XXIV, 21). Dubitaverunt, sed, statim agnito Domino, transivit dubitatio.] Sicut dictum est et de Joseph, quia ferrum pertransivit animam ejus (Psal. CIV, 18). In carcere enim innocens diu positus, de Dei judicio circa se quod dubitaverit, non est mirum: sed quia plus de Deo sperabat, non permansit in ambiguitate. In eo enim quis judicatur, in quo propensior est. Apocalypsis Joannis hoc sancit. Dicit enim, Dubiis et infidelibus pars erit in stagno ignis et sulphuris (Apoc. XXI, 8). Ideo qui non permanet in dubitatione, eripitur a morte : hoc est mortem evadere; quia dubitare de Deo, vel de Christo, mors est. Ac per hoc qui desinit dubitare, evadit mortem.