QUAESTIO LXXIV

Quid sibi vult ut Isaias propheta dicat de Christo, Qui peccatum non fecit: contra autem Apostolus, Eum qui peccatum, inquit, nesciebat, pro nobis peccatum fecit (Isai. LIII, 9; II Cor. V, 21).

Quantum ad sensum pertinet, quaestiones diversae sunt, sed verba similia: ex parte quidem similia, ex parte vero discrepantia. Fecit enim, et non fecit, contrarium est; nesciebat, et non fecit simile est. Propheta ergo ex persona Christi locutus est, quia peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; Apostolus vero loquitur de persona Dei Patris, qui eum, id est Christum qui peccatum nesciebat, pro nobis peccatum fecit. Quod duplici modo intelligendum est. Primum enim fecit illum peccatum, dum incarnari illum voluit, ut quem sors non tangebat, de peccatrice carne corpus acciperet, per quod dicitur factus peccatum. Deinde dum offert eum pro peccatis, fecit illum peccatum. Hostia enim in Lege pro peccatis oblata, peccatum nuncupabatur. Non ergo Christus peccatum fecit, sicut dicit propheta; sed a Patre ipse peccatum factus est, sicut ostensum est. Offerre autem Christum pro nobis quid est, nisi dare potestatem volentibus eum occidere? Quod idcirco concessum est, quia profuturum erat ut esset causa descendendi ad inferos, ut spoliaret tartarum animabus. Superabundans enim et inauditum peccatum est, occidisse eum qui non solum nullo genere peccaverat, sed et multis vitam donaverat. Hoc peccato reus factus diabolus, contradicendi audaciam perdidit. Nam simile aliud ad Galatas in Epistola legitur: inter caetera enim, Factus, inquit, pro nobis maledictum (Galat. III, 13). A quo factus, nisi a Patre? Judicio enim Dei crux Christi maledictum est Judaeorum: peccatum enim illorum exclamat mors Salvatoris. Crucifigi ergo se permisit, ut passio ejus proficeret nobis, ut hinc cum signo ejus exeuntes, a secunda morte minime teneremur. Metuit enim mors etiam servos ejus a quo victa est.

Quantum ad propositum pertinet, non solum verba discrepant, sed et personae diversae sunt. Fecit enim, et non fecit, contrarium est. Sed quia non ab hoc factum intelligitur, qui fecisse negatus est, contrarium dici non potest. Prophetae enim dictum ad personam pertinet Christi, Apostoli vero ad personam Patris. Deus enim Pater reconciliavit sibi mundum per Christum; et ita factum est, ut eum, id est, Christum, faceret peccatum. Hoc est enim fecisse eum peccatum, dare illum in utero virginali, ut nasceretur homo, ex parte carnis factus peccatum, quia caro peccati est, hic utique quem sors et conditio non tangebat hominem procreare. Ad hoc igitur natus est, ut hostia pro peccatoribus offerretur. Peccatum ergo factus dicitur, quia secundum Legem hostia quae pro peccatis offerebatur, peccatum nuncupabatur. Similis locus est alius Apostoli ad Galatas dicentis de Salvatore, Factus pro nobis maledictum: ipse sensus est, Factus est pro nobis peccatum sive maledictum nostra causa a Deo Patre qui permisit illum a Judaeis occidi, ut incredulitatis suae causa abdicarentur a nobis in locum illorum inductis; sicut dicit Salvator, Tolletur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Matth. XXI, 43). Nam omne quod permittit Deus, facere dicitur: quia si non permittat, non fit. Unde dicit Dominus ad Pilatum, Non haberes potestatem in me, nisi data esset tibi desuper (Joan. XIX, 11). Non ergo immittens, sed permittens dare dicitur potestatem, ut dum mala mens voluntatis suae accipit potestatem, sit rea: sicut Judaei qui occidentes Salvatorem, fecerunt illum maledictum suum, Dei judicio. Crux enim Salvatoris maledictum est Judaeorum. Non enim sicut hostia quae pro peccatis offerebatur, abluebat offerentem; sed contra oblatus Salvator macula et peccatum fit offerentium: justificatio autem illorum qui dissentiunt, ut gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu. Oblatio enim Judaeorum profecit Gentibus non diffidentibus a fide Jesu Christi.