QUAESTIO LXXV

Cur Salvator pro se tantum et Petro didrachmam solvit, non etiam pro caeteris Apostolis (Matth. XVII, 26)? Quippe cum omnes eum, relictis facultatibus omnibus, subsecuti sint, pro omnibus solvere debuisse videtur.

Didrachma, capitum exactio intelligitur, non praediorum, [quod nunc pannosum aurum appellatur, quia et pauperes exiguntur :] nec enim Salvator aliquid possidebat in mundo, cum sit dominus mundi. Mortuus enim alienis impendiis sepelitur: et nos a quibus mundus extraneus est, facultates augere cupimus, ut morientes mundum a nobis invasum, non tantum voce, sed et litteris contestemur, ut professione nostra ab eo, cujus mundus est, condemnemur. Hinc Dominus, Qui non, inquit, reliquerit omnia, et secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). [Quicumque ergo sic habet facultates suas, ut spem in illis non habeat, paratus autem sit pro fide illas abjicere, viam ambulat qua itur ad Christum Dominum nostrum.] Didrachma ergo ab his exigenda erat, qui aliquid negotii gerebant, aut artibus operam dabant. Salvator autem, quia nihil horum curabat, neque discipuli ejus, exigendus utique non erat: sed quia inimicus diabolus semper in insidiis erat, occasionem quaerens si posset inclinare Salvatorem; exactorum didrachmae animos occupavit, ut ejus facerent voluntatem; ut accedentes ad Petrum, qui primus inter Apostolos erat, solvi debere ab eorum magistro dicerent didrachmam, qui ab his oneribus liberi erant. Nihil enim agebant in mundo quod esset mundi: ut quia non erat unde solveret, aut his scandalo esset, aut certe humilitate suffragii quaereret a quo solveretur. Tunc Dominus ut improvidum diabolum adversus semetipsum semper machinari ostenderet, ad mare ire Petrum apostolum jubet, et capti piscis os aperire, et illic invenire nummum exactioni debitum: quo soluto, non solum scandalum non esset exactoribus, neque inclinaretur requisito auxilio ad solvendum; verum etiam signum virtutis maximae demonstraret, per quod captos a diabolo ad se traheret, ut argumento et astutia sua diabolus torqueretur. Dicunt ergo exactores didrachmae ad Petrum apostolum, Magister vester non solvit didrachmam, etc. Quo dicto, magistrum ut pro omnibus discipulis solveret, convenerunt. Salvator autem cum pro se et Petro dari jubet, pro omnibus exsolvisse videtur: quia sicut in Salvatore erant omnes causa magisterii, ita et post Salvatorem in Petro omnes continentur. Ipsum enim constituit esse caput eorum, ut pastor esset gregis dominici. Nam inter caetera dicit discipulis. Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Et Petro dicit: Ecce satanas expostulavit, ut vos ventilet sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 31, 32). Quid ambigitur? Pro Petro rogabat, et pro Jacobo et Joanne non rogabat, ut caeteros taceam? Manifestum est in Petro omnes contineri: rogans enim pro Petro, pro omnibus rogasse dignoscitur. Semper enim in praeposito populus aut corripitur, aut laudatur. Quia et alio loco dicit: Ego pro his rogo quos mihi dedisti, Pater; et volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII, 9, 24).