|
Joannes in Evangelio, Lex, ait, per Moysen data
est, Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Id. I,
17): ergo Gratia et veritas ante non fuit. Quomodo ergo Lex a
Deo data dicitur, in qua veritas non fuit?
Non sic passim praetereundum est, sed considerandum est quid sit.
Lex per Moysen data est. Per Moysen enim Lex data manifesta habet
praecepta; sed scripsit et historiam, quae et ipsa Lex appellatur.
Et videamus, quid in praeceptis ejus non erit verum: forte quod
dicit, Non occides, Non fornicaberis, Non furtum facies (Exod.
XX, 13-15)? talia sunt et caetera. Nam historia ejus, quia
ante adventum Christi veritas non erat, hoc manifestum est. Etenim
quae sub velamine erant, quid significarent, incertum erat. Cum
autem per Christum manifestaretur, cujus persona sit quae dicit in
Genesi, Faciamus hominem ad imaginem et ad similitudinem nostram
(Gen. I, 26), et quis est qui fecit; et quis fuerit qui in
rubo a Patriarchis visus fuit (Exod. III, 2); et qui in petra
operatus sit, quae dedit aquas in deserto (Id. XVII, 6);
quia Petra, inquit, erat Christus (I Cor. X, 4): sic fuit
veritas per Christum, quando ea quae latebant, aut in dubium
veniebant, quid significarent a Christo ostensum est. Nam inter
caetera Dominus ait, De me scripsit Moyses (Joan. V, 46).
Hoc prius latuit; error enim erat. Putabatur enim Deus Pater, qui
erat Filius; et qui aestimabatur angelus, cognitus est esse Dei
Filius. Et promissio facta fuerat Abrahae, quae quamdiu non
reddebatur, in ambiguo erat; cum autem veniente Christo reddita est,
facta est veritas: quando et quod promissum est redditum est, et
coepit sciri quod erat promissum. Promittentis enim fides tunc vera
probatur, cum exsolvit promissum.
Videndum est quid sit, Lex per Moysen data est. Per Moyser autem
Lex data, manifesta habet praecepta, et quid illic non erit verum?
Non occides, Non fornicaberis? talia et caetera sunt. Sed scripsit
et historiam in qua usque ad adventum Salvatoris, quae esset veritas,
manifestata non erat. Cum ergo per Christum manifestatur, cujus
persona dicat, Faciamus, et quae sit quae faciat; et quis fuerit qui
in rubo, aut Patriarchis visus sit; et qui in petram, cum aquam ipse
produxit, operatus sit, quia Petra, inquit, erat Christus: fit
ergo veritas per Christum, dum ea quae in dubium veniebant, quid
significent intelliguntur. Itaque Lex per Moysen data reos
constituit peccatores: Gratia autem promissa in Lege adveniens,
donatis peccatis peccatores morte privavit. Ordo ergo fuit primum
Legem dare, postea vero misericordiam, quae tunc fit Gratia, dum
donat peccata. Ante enim promissio erat, quae postea fit Gratia.
Veniet enim, inquit, ex Sion qui eripiat et avertat impietatem ab
Jacob (Isai. LIX, 20, sec. LXX). Haec promissio per
Christum, facta est Gratia, dum donat gratis peccata. Quomodo
autem donaret peccata, si non prius Legem daret, per quam reis factis
veniam largiretur? Nam non daret nisi quod sibi debebatur. Deberi
autem non poterat, nisi Lex praecederet.
|
|