|
Si ideo Salvator baptizatus est, ut exemplo esset; quare
circumcisus, caeteros prohibuit circumcidi?
Circumcisio praeteriti temporis mandatum est, quam usque ad Christum
oportuit habere auctoritatem, ut tamdiu curreret, quamdiu Christus
nasceretur promissus Abrahae, ut de caetero cessaret circumcisio,
promissione impleta. In figura enim Christi Isaac promissus est.
Dixit enim ei Deus, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen.
XXII, 18): quod est Christus. Fides enim, quam Abraham
acceperat, restaurata a Christo est, ut in semine Abrahae, quod est
Christus, omnes gentes benedicerentur, sicut promissum fuerat
Abrahae. Circumcisio itaque signum fuit promissi Filii Dei, id est
Christi; quo nato cessare oportuit signum promissionis: ita tamen ut
ipse promissus adveniens signum patris acciperet, ut sciretur is esse,
qui promissus fuerat omnes gentes justificare per fidem in circumcisione
cordis. Quia enim patri Abrahae carnaliter nascentis filii signaculum
circumcisionis corporale fuit; ita et eorum qui spiritualiter
nascuntur, spirituale signum est circumcisio cordis: ideoque recte
post Christum non adhuc oportuit carnaliter circumcidi.
Circumcisio usque ad Christum indulta est; Abraham autem
circumcisionem in Christo promisso accepit, ut tamdiu circumcisio
curreret, quamdiu Christus nasceretur promissus Abrahae, qui omnes
gentes justificaret per fidem, sicut fuerat justificatus Abraham.
Ideo debuit circumcidi, ut ipse probaretur esse qui promissus Abrahae
esset: ita ut de caetero circumcisio cessaret, impleta promissione.
Baptismus autem non debuit cessare, quia forma renascibilitatis est a
Christo coepta: non prius data, et usque ad Christum consummata;
sed a tempore Christi incipiens et cursum suum tenens usque ad
consummationem mundi.
|
|