|
Quid est quod inter caetera dicit Marcus
Evangelista de Christo, Intrans in domum voluit neminem scire, et
non potuit latere (Marc. VII, 24)? si ergo voluit et non
potuit, infirmata voluntas ejus videtur.
Impossibile prorsus est ut Salvatoris voluntas non impleatur; nec
potest velle quod scit fieri non debere: idcirco quod factum est, hoc
voluisse dicendus est. Nam voluntas ejus nunquam extra naturam ejus
est. Sicut ergo natura ejus in reprehensionem non cadit, ita nec
voluntas. Nam quod proponitur, factum legitur in finibus Tyri: tunc
intravit in domum, et neminem voluit scire. Nunc requiritur quomodo
vel quare neminem voluit scire. Animadvertendum est enim, quia istud
in finibus gestum est Gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non
erat. Denique mittens discipulos suos praecepit, dicens, In viam
Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis;
sed ite potius ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X, 5,
6). Idcirco noluit se prodi, quod esset in domo; requiri autem se
non noluit, sed libenter accepit. Quamvis enim tempus non esset
praedicandi Gentilibus, ultro tamen venientes ad fidem non suscipere,
invidiae erat. Sic factum est, ut dum Salvator a discipulis proditus
non esset, ab aliis tamen qui eum ingredientem domum viderant,
proditus sit: et coepit sciri quod esset in domo, ut intrarent ad
illum qui vellent consequi beneficia. A suis ergo noluit praedicari,
quod esset in domo. Requiri enim se voluit; et ita factum est. Non
enim latuit ab aliis demonstratus quod esset in domo. Denique mulier
Chananaea audiens de illo, intravit ad eum deprecans ut expelleret
daemonium a filia ejus: quae nisi prius subjecisset se Deo
Judaeorum, beneficium consecuta non esset. Impleta ergo voluntas
Salvatoris est secundum quae explanavimus: ea enim quae compendio
brevitatis studens Evangelista complexus est, discutientes, invenimus
quod latebat.
Hoc quod per compendium propositum est, ut plus sensum posset
occulere, in finibus factum legitur Tyri: quia cum Salvator
pervenisset in fines Tyri, intravit in domum. Et quia non adhuc
Gentibus praedicare oportebat, jussit neminem alicui nuntiare adventum
suum: hoc est, neminem voluit scire: et subauditur, a suis noluit
nuntiari alicui quia erat in domo. Requiri autem se noluit, quia
tempus offerendi Gentibus gratiam non erat. Denique veniens mulier,
comperto ab aliis qui viderant illum intrasse in domum, orabat expelli
daemonium a filia sua. Salvator autem sciens non esse tempus dandi
ultro gratiam Gentibus, ait, Sine, nati prius saturentur. Non
enim licet accipere panem filiorum, et mittere canibus. Tunc mulier
consensit Salvatoris verbis, et accepit beneficium quod volebat.
Consentiendo enim junxit se Deo Judaeorum. Hac ergo causa noluit
per suos sciri quod esset in domo: et ita factum est ut voluit.
|
|