QUAESTIO LXXVIII

Legitur in Evangelio Joannis, quod cum negasset se Salvator ascendere ad diem festum, ascendit (Joan. VII, 8, 14): hoc inconstantis esse videtur.

Semper breviata propositione sensum occultas. Nam hoc quod in quaestionem vocas tunc factum est, quando in Galilaea positus propter tumultum Judaeorum, fratribus suis adhuc non credentibus sibi, compellebatur ascendere in Judaeam, quia futurus erat dies festus Judaeorum, ut seditionem pateretur. Ipse autem respondit eis, dicens: Vos ascendite ad diem festum istum, quia mundus vos non odit: me autem odit, quia arguo opera ejus. Ego non ascendo ad diem festum hunc, quia tempus meum nondum impletum est. Tunc fratres ejus ascenderunt ad diem festum, ipse vero mansit in Galilaea. Post autem et ipse ascendit ad diem festum. Quid videtur contrarium, quando non tunc ascendit quando negavit, sed ascendit postea; et ascendit non quasi ad diem festum, sed quasi ad litem? Illi enim omnes laeti ascenderunt, quasi ad perfruendas delicias diei festi. Certum est ergo, quia non ascendit ad diem festum. Salvatori autem ille fuit dies festus, quo passione sua redemit mundum. Denique dicit: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo (Joan. XIII, 31). Hic dies festus ejus est, in quo vicit mortem.