QUAESTIO LXXIX

Si proprio arbitrio vivimus, quare Salvator dixit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum (Id. VI, 44): et consentiens his Apostolus, Neque volentis, inquit, neque currentis, sed miserentis Dei est: et, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 16, 18)? Quomodo voluntatis arbitrium liberum est, quando alterius nutu aut ad bonum ducitur, aut ad malum?

Aliter causa se habet quam proposita est. Non enim hic quaestionis hujus sensus est quem obtendis. Nam nullo genere ex his liberi arbitrii poterit causa turbari: quia si penitus sensum dictorum advertas, scies hinc magis arbitrii liberi firmari sententiam. Haec enim contra malevolos Judaeos prolata sunt. Cum enim dolo simulationis ortae ex invidia, Joseph patrem proprium et filios ejus fratres assererent Salvatoris, ne Dei esse Filius crederetur, tunc Salvator ait, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum. Quomodo autem Pater attrahebat ad Filium, nisi per opera quae faciebat per illum? Sic enim dicit, Pater manens in me, ipse operatur (Joan. XIV, 10): ut opera haec attraherent ad fidem Christi. Virtutes enim quas faciebat Salvator, ipsae suadebant Deum esse Patrem Christi: ut qui alium patrem habere illum diceret, non attraheretur a Deo ad Christum. Ideo ergo Deus operabatur per Christum, ut verbis ejus fides commodaretur, quibus dicebat se Filium Dei. Haec est attractio, non violentiae, sed testimonium Dei in Christo, cui qui credidit, attractus dicitur ab eo ad Christum. Nemo enim Salvatori credit, nisi qui Patrem illius proprium dicit Deum. Nam Apostolus non ut arbitrium pulsaret, haec fatus est quae in quaestionem redegisti; sed ut judicium Dei retractari prohiberet, haec dixit, justum praedicans Deum: scit enim cujus debeat misereri. Cordis enim inspector providet postulantis mentem, an mereatur accipere. Denique dicit per prophetam, Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Nam simulatoris animum justum est ut obduret Qui enim non per errorem, verum vocat falsum, sed per malevolentiam, ut intelligens bonum, fingat se nescire quod bonum est, ut convertat illud in malum; hoc utique debet illi praestari, ut vere non intelligat bonum, ne salvetur, quod non vult. Nec enim justum est, ut invitus salvetur, qui non per ignorantiam salutem spernit, sed per malitiam vel invidiam. His igitur confirmatur magis liberum arbitrium quam destruitur, ut unicuique pro voto suo respondeatur.

Nullo genere ex his liberi arbitrii causa poterit turbari. Si enim dicta ad causam referas qua dicta sunt, scies hinc magis arbitrii liberi firmari sententiam. Cum enim Judaei studio malevolentiae suae de Salvatore dicerent, Nonne hic est filius Joseph, cujus nos novimus patrem? Quomodo ergo hic dicit, Quia de coelo descendi? Ad hoc respondit Jesus: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum. Nunc videndum est quomodo trahit Pater. Ipsius Salvatoris verbum sumatur; dicit enim, Opera quae facio, Pater facit. Credite quia ego in Patre, et Pater in me. Si ergo in Filio Pater operatur, opera autem sunt quae invitant ad fidem; recte dixit, quia nemo venit ad me, nisi quem Pater traxerit. Trahit autem, cum operatur per Filium. Nam qui sibi vult credi, quomodo tollit liberi arbitrii voluntatem? Et qui incredulum arguit, qua ratione trahit invitum? Ad Judaeos utique hoc protulit, qui alium patrem illius, quam qui est, dicebant. Nemo enim Salvatori credit, nisi qui Patrem illius dicit Deum. Apostolus quoque non ut arbitrium pulsaret, haec fatus est quae nunc proposita sunt; sed ut ostenderet Dei esse justum judicium, qui falli non potest in danda aut non danda misericordia. Est enim qui postulat, et non meretur accipere; alius vero petit, et meretur accipere. Hic enim non solis verbis, sed operibus obsecrat; ille sola lingua; hic et corde contribulato; talis enim potest impetrare. Denique quid dictum in Lege est? Plebs haec labiis me honorat, cor autem illorum longe est a me. Si ergo duo petant, unus autem ex his accipiat, debet sciri hunc sic postulasse ut dignus esset accipere: quia Deus qui justus est, non dat nisi cui dandum scit. Vides ergo non arbitrium negatum, sed firmatum. Nam si una mente, una operatione duos audieris postulasse, et unum ex his exauditum, alterum despectum; recte et arbitrium non esse, et Deum acceptorem personarum putares.