QUAESTIO LXXX

Certe aut filius Dei quisque est aut diaboli: semper ergo filius est; sed aliquando Dei, aliquando vero diaboli: quid ergo nascimur requirendum est.

Dominus cum filii Israel saepe delinquerent educti de Aegypto, iratus sententiam dedit, dicens, nullum illorum intraturum in terram promissionis excepto Caleb et Josue filio Nave, qui prius Auses dicebatur. Eos autem qui nati fuerant in deserto, ipsos dixit intraturos, eo quod nescirent bonum aut malum. Nescire autem bonum aut malum, simplicitas quaedam est naturalis, quae neque ad malum erudita est. Haec est ignorantia sine malitia. Sine sensu enim nascimur: sed natura nostra hoc bonum habet, quod capax est ediscere veritatem. Filius autem diaboli est, qui natus malis rebus imbuitur, ut his studeat quae inimica sunt Creatori, multos asserens deos, et his immolandum quasi mundi rectoribus. Hic si resipiscat, et juxta naturam suam sentiat, ad Creatorem se conferens, filius Dei erit. Ac per hoc neque filii Dei sunt qui nascuntur, neque filii diaboli. Quid enim dicit Salvator Judaeis? Vos de patre diabolo estis, et concupiscentias patris vestri vultis facere (Joan. VIII, 44). Vides ergo operibus et professione filios creari diaboli: hos autem esse filios Dei, qui confitentes proprium esse Deum Patrem Christi, recte versantur. Sic enim Deus instituit genus nostrum, ut sine sensu nascamur, possibilitatem tamen habeamus discendi, sive bona, sive mala; ut ipsi nobis aut mala acquiramus, aut bona: ut laetemur in nobis, cum recte agentes remuneramur; aut ipsi nobis imputemus, si prava sequentes condemnemur.

Dominus, cum filii Israel saepe delinquerent educti de Aegypto, iratus, nullum illorum in terram promissionis intrare permisit, excepto Caleb et Jesu Nave. Filios autem eorum qui nati fuerant in deserto, ipsos dixit intraturos, eo quod nescirent bonum aut malum. Nescire autem bonum vel malum, simplicitas quaedam est naturalis, quae neque ad bonum neque ad malum erudita est: hoc est, ignorantia sine malitia. Sine sensu enim nascimur, sed nostra natura capax est ediscere veritatem. Filius autem diaboli est, qui natus malis rebus imbutus, iis studet quae adversus Creatorem sunt, dicens multos esse deos, et iis sacrificandum quasi mundi rectoribus. Hic si resipiscat, ad naturalem regressus justitiam, recipiens fidem Christi, erit filius Dei: ac per hoc neque filii Dei sunt qui nascuntur, neque diaboli. Quid enim dicit Salvator Judaeis? Vos de patre diabolo nati estis, et concupiscentias patris vestri vultis facere. Vides ergo operibus et professione filios diaboli procreari. Sic enim Deus instituit genus nostrum ut sine sensu nati, possimus tamen erudiri ad utrumque, ut sive ad bonum, sive ad malum ipsi nobis quodammodo simus auctores: ut laetemur in nobis, cum recte agentes remuneramur; aut nobis imputemus si prava sequentes poenis subjiciamur: ideo judicio nostro nos dimisit, ut neque queramur de malis, neque frustra, sicut et Dei filios per fidem fieri, de nobis gaudeamus si coronemur. Deus conditor et auctor substantiae nostrae voluit aliquid nos proprium nostrum habere, ut non indigne gloriemur de fide, quam habemus in Deo Qui enim potestatis suae non est, quidquid habuerit, alienum est; ut nec gloriari possit de bonis, nec reus constitui de malis.