QUAESTIO LXXXI

Apostolus ait, Nos natura Judaei (Galat. II, 15): de Judaeis ergo nasci Judaeos ostendit: non de proselytis dico, quos constat fieri Judaeos. Denique qui in eremo nati sunt, non sunt circumcisi, et tamen Judaei erant. Non ergo circumcisio Judaeum facit; sed nativitas sub Dei Creatoris devotione progenita. Si ergo de Judaeis Judaei nascuntur, quare non etiam de Christianis Christiani? nam et de Paganis Pagani nascuntur.

Non omne quod nascitur, hoc est unde nascitur. Nam et aurum de terra nascitur, et non tamen terra est; et gemmae et alia multa: et de ligno esca nascitur, et de ovo pullus. De Paganis autem ut Pagani nascantur haec facit causa: quia enim omnis paganus in ignorantia est, et qui nascitur ex eo sine sensu est, ambo ignorantes sunt. Sed hoc interest inter utrumque, quia qui generat, sine dubio blasphemus est, ac per hoc filius diaboli est: natus autem infans nescit blasphemare, sicut nescit benedicere; paganus tamen est, quia sine sensu est. De Judaeo autem idcirco Judaeus nascitur, quia sub Creatoris devotione generatur. Sicut dixit Adam de Cain, Procreavi hominem per Deum (Gen. IV, 1). Sicut enim Pagani indevoti Creatori, daemoniis gratias agunt in omnibus quae agunt; ita et Judaei Deo Creatori supplices, laudant eum in omni actu suo, in eo despiciendi quia non cognoscunt Christum, per quem sunt omnia. Hoc etiam modo de Judaeo Judaeus nascitur. Non enim sicut quibusdam videtur, quia circumcisio facit Judaeum. Circumcisio enim signum Judaismi est, non Judaismus: quia non Abrahae circumcisio justitia est, sed signum justitiae, ut nati ex Abraham signum haberent, per quod probarentur filii esse Abrahae: quippe cum ex Juda Machabaeo hoc nomine sint appellati, ut non solum ex Juda, sed et caeteri ex omnibus filiis Jacob, Judaei vocarentur, propterea quod Judas dux fuerit eis. Ideoque nati Judaei signum accipiunt, ut qui sunt intelligantur. De Christiano autem ideo non nascitur Christianus, quia ipse qui generat, non natus, sed factus est Christianus. Quamobrem et iste qui nascitur, fieri oportet, ut sit. Nec enim per substantiam nascitur, sed per fidem quae jam natis accedit. Ignorantia enim cum carne nascitur, fides autem postea spirituali ratione inseritur. Sed dicitur e contra, Si factus utique est qui generat, hoc jam debet generare quod ipse est, ut accepta dignitas traducem faceret. Nam senatores generant senatores. Sed senatorum dignitas non habet apud Deum meritum. Neque ipsa natura, hoc est substantia consequitur beneficium, sed in sola fama et sermone dignitas vertitur. Ac per hoc currit quidem sermo per traducem carnis, sed nihil aliud praestat, quam opinionem dignitatis: sicut et hi qui consules sunt, aut statuis honestantur, gaudent in vano. Christiani autem cum fiunt, ipsi naturae accedit dignitas, ut essentia ipsa hominis aeternum habeat incorruptibilitatis beneficium ut non opinio sola, sed et res sit in effectu apud Deum. Tale est ut istud, si quis disertus pauper in laude sit et egeat pane, aut reliquis necessariis. Haec enim vera laus est, si sic illi proficiat quaesita dignitas, ut nullius egeat; dum hoc naturae ejus praestatur, ut per se ipsa vivat, et bene vivat nullo requisito suffragio: hoc est, vere divitem fieri et gloriosum.

Non omne quod nascitur, hoc est quod unde nascitur. Nam et aurum, etc. Paganus tamen est, quia sine sensu est, neque suum habens meritum, neque alterius. De Judaeo autem idcirco Judaeus nascitur, etc. Sed dicitur e contra, Si factus utique est qui generat, hoc debet generare quod ipse est, ut jam accepta dignitas traducem faciat: sicut et in Judaeis, quia Abraham de pagano, Dei cultor factus est, et ex eo origo Judaeorum; sicut et facti senatores, jam senatores generant. Sed senatorum dignitas non apud Deum meritum habet, neque ipsa natura, id est substantia consequitur beneficium; sed in sola fama et sermone dignitas vertitur; ac per hoc currit sermo per traducem carnis, nihil aliud praestans, quam opinionem mundanae dignitatis. Quare autem de Judaeo Judaeus nascitur, jam dictum est: Christianus autem cum boni dignitas naturae ipsi accedit, ut substantia hominis qua constat beneficium consequatur, ut non opinio sola, sed et res sit in effectu apud Deum. Denique accepta remissione peccatorum, purificatur totus homo, ita ut et filius a Deo adoptetur. Quamobrem omnes natos renasci oportet, quia misericordia Dei singulis donat gratiam. Nec enim alter alteri potest remissionem accipere. Anima enim quae nascitur in corpore, vel cum corpore, subdita morti inventae ab Adam, nisi signum acceperit evictae mortis, tartarum inferni non evadit. Unusquisque enim sibi accepit beneficium, non et ei qui nondum est. Si enim factus Christianus immortalis jam esset, recte natus de illo hoc esset quod et genitor. Nam qui fiunt Christiani, signum accipiunt, ne a morte secunda teneantur: non tamen mortem praesentem, quam Adam invenit, evadunt. Infantes autem propterea baptizantur, cum sint innocentes, ut anima rudis nata in corpore, signum habeat mortis evictae, ne possit ab ea teneri. Hoc signum Abraham non habuit: neque Prophetae, quia tempus illos non invenit; reservatum est autem Filio Dei, qui veniens vinceret mortem, et hanc gratiam credentibus largiretur. Hinc est unde Dominus ait Judaeis, Abraham pater vester cupivit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Sciens enim Abraham Christum ad liberationem humani generis repromissum, semper enim necesse erat ortum ejus in inferis positos exspectare; quem ubi in spiritu natum esse vidit, gavisus est, certus quod in brevi de inferno ereptus induceretur in coelos. Quomodo ergo de Christianis nasci deberent Christiani, quando qui non crediderit, aut non fuerit baptizatus, non erit Christianus?