|
Paganos elementis esse subjectos nulli dubium est:
quid est ergo quod Apostolus dicit, Eramus et nos sub elementis hujus
mundi servientes? (Galat. IV, 3). Si itaque et Judaei
elementis erant servientes, quid differebant a Paganis?
Manifestum est adjectione, aut diminutione, sive immutatione unius
syllabae sensum perverti. Idcirco Paganos elementa colere omnibus
cognitum est; Judaeos autem non elementis, sed sub elementis Deo
servisse, propter neomenias, et sabbata, et circumcisionem, et
caetera talia; haec enim carnalia sunt. Quidquid enim visibile est,
carnale est, et de elementis est. Sed quia ex praecepto Dei erat,
Deo serviebatur; ut ex visibilibus ad invisibilia veniretur, et ex
hac causa profectus fieret ad majora capienda, ut in his meditati digni
fierent promissis spiritualibus. Ex ea igitur parte, quam supra
dixi, sub elementis serviebant Judaei; ex alia parte legem habebant
spiritualem, quae et peccare prohibet, et exhortatur ad dilectionem
Domini Dei, qui venturus eis fuerat promissus ad remittenda peccata.
Pagani non sub elementis serviunt, sed ipsis elementis. Colunt enim
astra, solem, lunam et sidera; haec in firmamento: in inferioribus
autem terram, aquam: in mari vero Neptunum: in inferis autem
Plutonem: aperte creaturam mundanam colunt, praeterito Creatore.
Nam Judaei hoc modo sub elementis, Deo tamen serviebant, qui haec
ipsa mandata dederat. Observant enim neomenias, sabbata, pecorum
sacrificia. Initio mensis septimi tuba canere, quinto decimo autem
die mensis septimi medullas palmarum et ramos ligni spissos, et ramos
salicis circumferre, et in casis septem diebus habitare. Haec ergo
observantes, recte sub elementis dicuntur servisse: haec enim ex
elementis sunt. Christiani autem non sub elementis, sed supra
elementa Deo serviunt, ad Jerusalem coelestem properantes, in
spiritu Deum adorant, non in visibilibus et mundanis, sed in animo
Dei culturam habentes, invisibili invisibiliter servientes, sicut
dicit Dominus in Evangelio, Veniet hora, in qua veri adoratores
adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV, 23). Haec
ergo veritas est, spiritu Deo servire, animo magis quam corpore: ut
quia Deus spiritus est, spiritualiter excolatur. Ex hac parte
Judaeos sub elementis subjectos dicit fuisse, qua supra memoravi: ex
alia autem parte, Legis spiritualem fuisse rationem, qua et peccare
prohibuit, et diligendum ex omni corde Dominum mandavit, et spem
habere in Christo. Sed Apostolis praedicantibus haec, magis
defendebant quae carnaliter data fuerant. Haec Apostolus memorat ut
obfuscet Judaeos, qui obtrectantes Legis spiritualis, visibilibus
erant subjecti: et ut haec vere, ad comparationem legis fidei,
infirma ostenderet, etiam interposita persona hoc denotat, qui utique
eorum aemulus fuerat vehementer. Cognito autem Christo, haec
contemni aestimavit, quia multum differt Gratia Dei per Christum a
Lege factorum.
|
|