|
Si per Christum salus, et vera et perfecta
cognitio; cur non ante venit, ut et anteriores nostri qui in
ignorantia fuerunt, addiscerent veritatem? Denique post adventum
Christi multi salvati sunt, magis quam prius. Unde et si ante
venisset, multo plures salvati fuissent. Si ergo ita est,
reprehensibile videtur.
Nulli misericordiam facienti calumniam fieri oportet. In potestate
enim dantis est, quando vel quantum velit misereri. Exhortandus est
enim hujusmodi et precibus provocandus, non contentione a bono opere
revocandus. Forte non contradiceretur, si pro hac misericordia vicis
illi aliqua redderetur. An quis medicum arguet qui medicamenta sua et
officium suum gratis impendet? aut accusabitur tarditas ejus ab eis, a
quibus non est requisitus? Haec quidem diximus secundum rationem, sed
Salvatoris bonitas ista non curat propter imbecillitatem humanam: suam
enim sequitur naturam ad faciendam misericordiam. Idcirco tunc venit
quando debuit venire, voluntatis suae rationem secutus, non meritorum
nostrorum. Nam si merita perpendas, venire non debuit. Venit ergo
quando et subveniri debere scivit, et gratum futurum beneficium. Si
autem ei cui necessitas imminet ante subveniatur, erit quidem gratum;
non tamen valde poterit scire quid sibi praestitum est: si autem in
ipsa necessitate posito auxilium feras, sciet quale beneficium
consecutus sit. De tribulatione enim ereptus, majores gratias
referet: quomodo si esurienti offeras panem; si autem offeras cum non
esurit, non utique tam gratum erit. Idcirco recte factum est, ut non
ante veniret Dominus. Primum enim dimisit genus hominum uti voluntate
sua, non sine testimonio sui, quiz ex ipsa mundi fabrica per annua
munera, quae elementorum ministerio humanis usibus exhiberi decrevit,
intelligi et timeri divinitatem suam voluit. Quippe cum etiam ex
traduce primi hominis, deinde Enoch et Noe notitia ejus esset in
terris. Sed cum languore quodam humani generis obsolescere coepisset
cognitio Dei inter homines, et mores immutarentur, eligere dignatus
est Abraham, in quo forma esset renovatae notitiae Dei et morum. Et
cum adhuc reverentia segnior esset, postea per Moysen Legem litteris
dedit, quae neque obsolesceret, et magis metum incuteret. Major enim
timor est, ubi auctoritas manifesta est. Et quia acceptam Legem
gentes spreverunt, non se subjicientes ei, neque ii qui acceperunt
servaverunt eam; motus Dominus misericordia, misit Filium suum, qui
se pro illis offerens, mortem destruens, data omnibus remissione
peccatorum, Deo Patri illos justificatos offerret. Non enim posset
descendi ad inferos, nisi per mortem. Nec ordo enim nec ratio
poscebat, eum qui mortuus non fuisset, intrare januas tartari. Nonne
si quis vult in terra sua barbaros decipere, immutat se in habitu
illorum, ut putetur unus ex his, et sic explorat quomodo illos
subvertat? Ita factum est et de diabolo: quoniam malo more hominem
subverterat, ut in morte non remaneret, inventum est remedium,
quomodo quos male tenebat amitteret, et subintraretur ei: et quem
putabat se velut hominem occidisse, reperiret illum apud inferos
Deum. Quo facto, reus inventus omnes quos tenebat amisit, et de
caetero aperta est ad coelum via. Ecce quantum profuit adventus
Salvatoris, ut scientes homines de quo periculo liberati sunt, sine
cessatione gratias illi referant. Sed forte e contra dicatur: Si
multi ante Legem et post Legem peccatis pressi totos se carni
dederunt, et digni fuerunt in tartaro remanere, sine dubio fuerunt qui
devotione et Creatoris reverentia vitam suam naturae lege frenarunt:
numquid non etiam hi detenti sunt apud inferos, exuti hac vita? Si
autem ante venisset post mortem Adae, liberato Adam qui prior
peccaverat, caeteris ad coelum aperiret viam, ut qui bene vixerant,
agnito Creatore defuncti reciperentur in coelum. Damnum ergo est,
quia non ante venit Christus? Damnum esse manifestum est, sed quaere
justum an injustum sit. Solent enim damna justa esse, de quibus queri
non liceat. Numquid fur deprehensus et juxta legem in quadruplum
condemnatus, ausus est queri? Ac per hoc damnum quod genus hominum
passum est, juste factum est, unde et permissum est. Quare et
Salvator inter ipsa primordia venire non debuit. Cum enim diabolus
superbiret, homo factus a Deo positus est illi inimicus, ut auxilio
Dei munitus, quia impar erat, resisteret ei accepto mandato.
Diabolus autem solita subtilitate simulavit se ignorare quid praeceptum
esset a Deo, et invenit Evam instabilem: postea autem promittens
illi, quod si interdictum contigissent, praestaret illis divinitatem;
circumvenit eos. Tunc diabolus superato homine triumphavit: hic
victus genus suum subjecit peccato. Quamobrem injustum erat victori
violenter auferre spolia, quia Deus quod facit juste facit.
Praeterea cum acerbe peccaverit homo assentiens ei, contra mandatum
Creatoris, fieri se Deum; idololatriam admisit, per quod in Deum
peccavit: ideoque non illi statim debuit subveniri; quippe cum nec
poenituerit, nec grata ei fuisset misericordia, si non scivisset quid
mereretur. Quanquam enim omnia possit Deus, illud facit quod
convenit rationi, ut irreprehensibilis perseveret.
Si ei cui necessitas imminet, ante subveniatur, erit quidem gratus,
non valde tamen poterit scire quid sibi praestitum est. Si autem in
ipsa neces itate posito auxilium feras, sciet quale beneficium
consecutus est. De tribulatione enim ereptus plus gratias agit;
quomodo si esurienti offeras panem: si autem offeras non esurienti quae
erit gratia? Idcirco recte factum est, ut non ante veniret Dominus.
Primum enim dimisit genus humanum uti voluntate sua, non sine
testimonio sui: quia ex ipsa fabrica mundi per annua munera, quae
elementorum ministerio humanis usibus exhiberi decrevit, cognosci et
timeri divinitatem suam voluit. Postea vero cum obsolesceret notitia
Dei in terris, et mores immutarentur, dignatus est visitare genus
hominum, ut data Lege, vel reformata (erat enim in natura, sed
negligi coeperat), et notitiam sui et Legis auctoritatem
restauraret; ut recognito Deo, et revocata Lege timere inciperent:
certi quia qui Legem dedit, judicaturus esset actus humanos. Et quia
accepta Lege a peccatis se cohibere nequiverunt, cum possent, diu
etiam per Prophetas admoniti: motus Deus misericordia misit Filium
suum, qui se pro illis offerens, et mortem destruens, data illis
remissione peccatorum, Deo Patri illos justificatos offerret: ut
scientes de quo periculo sunt erepti, sine cessatione Deo gratias
agant; ut etiam si usus exegerit sanguinem pro illo fundentes, nec sic
se illi vicem reddere profiteantur. Quam gratum ergo et pretiosum
beneficium existimant, quod nec morte compensari putant? Sed forte
contra dicatur: Si multi ante Legem, et post Legem peccatis pressi
totos se carni dederunt; sine dubio fuerunt aliqui, qui creatori Deo
devoti a vitiis se infraenarent. Age, numquid hi expuncti a vita non
in infernum descenderunt? Si autem ante, post mortem Adae,
Christus venisset; liberato Adam, qui peccato proprio tenebatur, a
morte, caeteris ad coelum iter fecerit credentibus, ut quia hic bene
vixerant, grati Creatori et restauratori defuncti reciperentur in
coelum. Damnum ergo est, quia non ante venit Christus. Damnum esse
manifestum est. Sed quaere an justum an injustum sit. Solent enim
damna justa esse. Numquid fur reprehensus, cum in quadruplum juxta
legem damnatur, non damnum patitur? Sed justum est, ac per hoc
justum quod hominum genus passum est, juste provenit, ideo et
permissum est. Quare et Salvator inter ipsa primordia venire non
debuit. Cum enim diabolus superbiret, et homo a Deo factus positus
est illi inimicus, ut auxiliis Dei munitus, quia impar erat viribus,
resisteret illi accepto mandato unius Dei imaginem in terris ad errorem
auferendum, per id quod unus ab uno factus, ex quo caeteri,
demonstraret. Diabolus autem solita subtilitate simulavit se ignorare
quid praeceptum fuisset a Deo, et invenit Evam instabilem, post
autem promittens illis, quod si interdictum degustassent, futuri
essent dii; circumvenit eos. Sic diabolus devicto homine
triumphavit, hic victus genus suum vendidit peccato. Non ergo justum
erat victori statim auferre violenter spolia: quia quod facit Deus,
juste facit. Praeterea cum acerbe peccaverit homo; assentiens enim
fieri se Deum, idololatriam admisit, hoc est in Deum peccavit:
ideoque non illi statim debuit subveniri, qui nec poenituit. Post
autem justis multa mala intulit satanas: Job, Joseph, Jeremiae,
Isaiae, Zachariae, et caeteris Prophetis, et justis. Idcirco
commissus est Christus a Deo Patre suo qui illum vinceret, et se
manifestaret, regnum ejus auferens ratione, non potestate; quanquam
omnia possit Deus: sed illud facit quod congruit rationi, ut
irreprehensibilis perseveret.
|
|