QUAESTIO LXXXIV

Quare lunae cursum in ratione Paschae custodientes, Paganos reprehendimus, quia dies lunares et motum custodiunt?

Absit a Christianis ut sidera venerari dicantur, quibus indulta est spiritualis cultura, ut despicientes quae videntur, iis quae invisibilia et super coelestia sunt, copulentur; et haec omnia transcendant futuri cum Angelis Dei. Nam et siderum cultores aut cum ipsis erunt, aut infra ipsa. Quomodo enim fieri potest, ut aliquis super haec sit quae colit? Pagani itaque non computum lunae observant; sed lunam ipsam velut deam venerantur. Et effectus curriculorum ejus apprehendisse se arbitrantes, quid certis diebus agendum, quidve cavendum sit, decernunt, imperio ejus quasi vitam et conversationem suam ordine quodam subjicientes: quos, quia extra Dei ordinationem haec ausi sunt usurpare, falli frequenter deprehendimus. Haec enim luminaria in signa temporum Deus constituit. Unde et nos numerum lunae custodimus, non illam ipsam excolimus; ut a quarta decima luna, quae nobis secundum Legem prima est, rationem Paschae observemus. Omnia enim plena Deus instituit: ideoque a quarta decima usque ad vigesimam primam, his septem diebus Pascha nobis celebrare concessum est, ut de his septem aliqui dies a parasceve usque ad resurrectionem Domini concludantur: ut neque tertia decima in passione sit, neque quarta decima in resurrectione, aut quinta decima; ne ante primam secundum nos lunam, passio Christi sit, neque resurrectio ejus non primo die quo coeptus mundus est. Omnia enim mundi tempora unius hebdomadae curriculis numerantur; quia his Deus mundi membra et ornamenta composuit. Sex enim diebus mundum aptavit, et septima cessavit, quam sabbatum appellavit. His enim septem diebus totius mundi ratio et numerus continetur. Semper enim in se redeuntes multiplicant numerum temporum. Post sabbatum enim a primo die repetit semper usque ad diem septimum, id est sabbatum: ut resurrectio Domini primo die inchoati mundi facta discatur; qui dies dominicus dicitur. Ipsum enim fecit Dominus unum cum vespere, et in septenarium numerum evolutus incipit iterum, ut sit post hebdomadam primus. Quod ita decretum ab initio est propter sacramentum incarnationis Domini, et passionis, et resurrectionis. In corpore enim Domini totus prope mundus resurrexit, et instauratus est. Absolutum est, non nos lunam colere; sed numerum, qui per lunae cursum institutus est, custodire. Diabolus autem, qui est satanas, ut fallaciae suae auctoritatem aliquam possit adhibere, et mendacia sua commentitia veritate colorare, primo mense quo sacramenta dominica scit celebranda, quia non mediocris potentiae est, Paganis quae observarent instituit mysteria, ut animas eorum duabus ex causis in errore detineret: ut quia praevenit veritatem fallacia, melius quiddam fallacia videretur, quasi antiquitate praejudicans veritati. Et quia in primo mense, in quo aequinoctium habent Romani, sicut et nos, ea ipsa observatio ab his custoditur; ita ut etiam per sanguinem dicant expiationem fieri, sicut et nos per crucem: hac versutia Paganos detinet in errore, ut putent veritatem nostram imitationem potius videri quam veritatem, quasi per aemulationem superstitione quadam inventam. Nec enim verum potest, inquiunt, aestimari quod postea est inventum. Sed quia apud nos pro certo veritas est, et ab initio haec est, virtutum atque prodigiorum signa perhibent testimonium, ut, teste virtute, diaboli improbitas innotescat. Quoniam enim sola est quae facile suadeat, haec contra versutiam et praeventum diaboli posita est, ut simulationem ejus revelet. Nemo enim etiam inimicorum negare audeat illic esse veritatem, ubi virtus apparet.