|
Quid est ut cum constet a David usque ad
transmigrationem Babylonis decem et septem esse generationes;
evangelista quatuordecim dicat (Matth. I, 17), praetermissis
Ochozia, qui post Joram est filium Josaphat, et Joas filio
Ochoziae, et Amasia filio Joas?
Nihil Evangelistam quam sensum Legis secutum credibile videri debet.
Ideoque non immerito hi ab Evangelista sublati sunt de numero
caeterorum. Sic enim horum continuavit impietas, ut malignum eorum
nullum intervallum haberet. A Joram autem coeptum malignum sic
perambulavit usque ad Oziam filium Amasiae, ut nullius lateris esset
suffragium, quo ex parte merito patris aliquis horum remaneret in
numero regum. Nam Joram maligne agens merito Josaphat praemissus in
numero est; et Ozias merito Joathan reservatus in numero est.
Illorum autem trium continuata malignitas in Deum est. Salomon
quoque merito patris remissus in regno est; et Roboam filius
Salomonis maligne agens merito Asa relictus est in numero regum.
Illi autem tres in medio malorum conclusi sunt maligne agentes, ideo
erasi sunt. Pejus enim a perditione generis exemplum est, quando se
jugiter malignitas pandit. Et ut proprie dicam, propterea quod ex
traduce eorum non est Joseph, praetermissi sunt. Ab Abraham enim
horum generationem secutus est Evangelista, ex quibus originem trahit
Joseph, cui desponsata est Maria, quae genuit Christum.
|
|