QUAESTIO LXXXVI |
Quid est quod probet Mariam matrem Domini ex tribu et semine esse David?Idonei testis proferemus sermonem. Dicit enim Angelus ad Mariam inter caetera: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 32, 33). Quomodo diceretur ab idoneo teste pater ejus David, si non esset mater ejus Maria ex semine David? |