QUAESTIO LI

Quomodo intelligatur, quod dicenti Mariae ad angelum, Et unde hoc sciam, quia virum non cognosco? respondit Gabriel angelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 34, 35)?

Ambigenti Mariae de conceptu, possibilitatem angelus praedicat, dicens, Spiritus sanctus superveniet in te; hoc est, Ne dubites, quia virum nescis: quod enim dixi quia concipies, Spiritus sanctus superveniens in te, operabitur ut concipias sine viro. Et virtus Altissimi, inquit, obumbrabit tibi. Altissimi virtus sine dubio Christus est: hoc enim ad ipsius personam pertinet. Superveniens ergo Spiritus sanctus in Virginem, sanctificavit eam opere suo efficiens corpus sanctum ex ea, in quo Virtus quae dicitur Dei Filius, nasceretur. Cujus obumbratio in Virginem haec est, ut de immensitate divinitatis aliquid esset in utero Virginis, quantum posset capere natura humana, quod quasi ex splendore obumbratio diceretur, virtus Dei esset ; quae Dei virtus, necnon et Deus. Nihil enim de Deo est, quod non dicatur Deus. Nam hoc corporeum est, ut sit in carne aliquid et caro dici non possit, ut pili, et ossa, et nervi et caetera.

Ambigenti Mariae de conceptu, etc. Virtus Altissimi sine dubio Christus est. Ad ipsius enim personam pertinet dictum hoc; signum enim Filii Dei, hoc est cum dicitur, Virtus Dei. Juxta divinitatem vero et Pater virtus est, et sanctus Spiritus virtus est, et trium horum una virtus, quia una substantia est. Spiritus sanctus ergo carnem ex Virgine fecit Salvatori: virtus Altissimi autem, id est Christus, obumbravit eam veniens in carnem factam a Spiritu, ut in corpore et anima lateret Filii virtus. Latere autem ejus, est ad tempus non intelligi. Obumbratio autem quid penitus intelligatur, considerandum est. Vis autem hujus verbi si exprimatur, obumbratio virtutis Dei, impetitio aliqua intelligitur, ut dum obumbratur corpus, aliquid sumere ex Dei virtute dignoscitur. Hoc autem aliquid totum est, quia non potest partiri divinitas. Sequitur itaque, Propterea et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Quod enim de Spiritu sancto natum est, in se habens obumbrationem virtutis Dei, quae est Filius Dei, sine dubio sanctum natum est, id est corpus Filii Dei. Sancti enim corpus sanctum est. Sanctus ergo Filius Dei in sancto corpore natus est. Sic etenim de carne Christi dixit David, Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XVII, 9): ut in corpore sancto ipse significetur.