|
Si unus est Deus, cur in tribus spes salutis
est, et non in duobus aut quator, aut certe in ipso uno? et quare non
est ab initio Trinitas praedicata?
Nihil pene novum effectum est: sic enim Trinitas praedicatur, ut
unus Deus credatur. Non ergo additum est aliquid, sed sacramentum
Dei unius revelatum. Inter ipsa autem primordia manifestari non
oportuit; quia prius praedicandum, et postea id quod praedicatum est,
revelandum: ut scias Patrem esse, a quo cuncta sunt; Filium vero
dici, per quem sunt omnia; Spiritum autem sanctum appellari, per
quem omnia, quae a Patre quidem, sed per Filium sunt, regenerantur
ad fidem Dei unius. Hi ergo tres sunt quidem, sed una divinitas.
Ratio igitur facit ut tres sint, non plures aut infra. Omnis enim
numerus usque ad novem pervenit, quia tres dum invicem in se sunt,
faciunt numero novem; quia in uno tres sunt, et tres sunt unum. Qui
enim videt unum, videt tres, dum nihil differt alter ab altero. Tres
ergo unum, et ter tres unum. Haec enim in nono numero perfectio est,
quantum ad numerum pertinet, quia de uno sunt omnia. Addito enim uno
ex quo vel in quo tres qui numerantur novem, fiunt decem vel viginti.
Semper tamen usque ad novem venitur, et unus additur, quia novem unum
sunt, ut plena perfectio sit unitatis.
Unus quidem est Deus, sed non singularis est. Habet ex aeternis in
mysterio alterum qui sit cum altero. Et quoniam Deus pater in se
habet alterum cum altero, sicut dixi, dignum fuit unum prius
praedicare, non manifestato mysterio quod erat in ipso: quoniam caput
Filii Pater est, et caput Spiritus sancti Filius, quia de ipso
accepit: et sicut Pater misit Filium, ita et Filius misit Spiritum
sanctum. Postquam autem cognitus est Deus ex quo sunt omnia, tunc
scientibus se manifestavit Filium suum, quem ex aeterno habuit apud
se. Manifestatus autem Filius ostendit Patrem esse qui prius unus
Deus praedicabatur esse. Quo cognito palam fecit esse etiam Spiritum
sanctum, qui tertius sit a Patre, secundus autem a Christo secundum
numeri ordinationem; juxta substantiam autem non esse et non differe
alterum ab altero: et hoc ex aeternis fuisse in mysterio Dei, qui in
Trinitate est adorandus. In eodem enim honore vult recipi, quod ex
ipso est, in quo recipitur ipse a quo est. Dignum enim est, quia in
ipso fuerunt et omnia per Filium facta, et per Spiritum sanctum
illuminata, ut in Trinitate salus praedicetur, servato ordine
personarum, unius divinitatis indiscreta adoretur potestas. Ut ergo
tres sint non plus aut infra, ratio facit: quia omnis numerus usque ad
tres pervenit. Tres enim quia invicem in se sunt, undique Trinitas
annuntiatur, quia in uno tres sunt, et tres unum sunt. Unum qui
videt, videt tres, dum nihil differt alterum ab altero. Tres ergo
unum, et unum tres. Haec est Trinitas undique perfecta. Et haec
est Trinitatis intelligentia, quae tunc perfecta est, si unum
dicantur.
|
|