|
Si major gratia, et manifestior intelligentia
in Novo est quam in Vetere Testamento; quare Isaias propheta
sedentem in throno majestatis vidit Dominum sabaoth, qui est
Christus, juxta interpretationem Joannis evangelistae? dixit enim
inter caetera, Haec locutus est Isaias, quando vidit majestatem
ejus, et locutus est de eo (Isai. VI, 1; Joan. XII,
41). In Novo autem Stephanus primus martyr stantem se vidisse
dicit Jesum a dextris Dei (Act. VII, 55). Quid est istud
ut hic subjectus videatur post triumphos, et illic quasi Dominus
antequam vinceret?
Prout causa fecit ita et Dominus se ostendit. Prophetae enim visus
est quasi rex corripiens plebem: et hoc se ostendit quod erat, hoc
est, sedentem. In pace enim erat causa divinitatis ejus. Stephano
autem ut stans appareret, fecit calumnia Judaeorum. In Stephano
autem Salvatoris causa vim patiebatur. Ideo sedente judice Deo,
stans apparuit, quasi qui causam diceret: et quia bona causa ejus
est, ad dexteram judicis erat. Omnis qui causam dicit, stet necesse
est.
|
|