|
Salvator inter caetera dicit de Spiritu sancto,
quod Veniens, inquit, ille arguet mundum de peccato, et de
justitia, et de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in
me; de justitia vero, quia eo ad Patrem, et jam non videbitis me;
de judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus est (Joan.
XVI, 8). Causam quidem videtur dixisse arguendi mundi, sed
indiget explanatione.
Cum Salvatori non crederent Judaei, neque mundanae potestates; quia
non solum hominibus se manifestari voluit, sed et principibus et
potestatibus in coelestibus, sicut docet Apostolus in Epistola ad
Ephesios (Ephes. III, 10); post passionem suam vera se
locutum Spiritum sanctum probaturum ostendit. Et hoc est arguere
mundum, ostendere illi vera esse quae credere noluit. Credere enim
noluit a Deo venisse Salvatorem. Salvator autem servata justitia non
trepidavit reverti ad eum qui se miserat: et per id quod regressus
est, probavit se inde venisse. Quia nemo, inquit, ascendit ad
Deum, nisi qui descendit a Deo (Joan. III, 13). Videntes
ergo potestates ascendere eum, confusae sunt, videntes verum esse quod
velut falsum spreverant. Itaque ista justitia arguit eos, qua justum
probatum est, quia regressus est unde venerat. Sic autem arguit eos
de peccato, quia non solum credere ei noluerunt, sed et occiderunt
eum. De judicio vero sic eos corripuit, dum ostendit principem mundi
reum factum et comprehensum ab eo, cujus fidei non communicarunt.
Videntes enim animas de inferis ire in coelos, cognoverunt adjudicatum
esse principem hujus mundi, ut reus factus in causa Salvatoris, quae
tenebat, jure amitteret. Haec quidem ascendente Salvatore visa
sunt; sed superveniente in discipulos Spiritu sancto, palam aperteque
manifesta sunt. Vera enim correptio tunc fuit, quando post passionem
resurrectionemque ad testimonium Salvatoris publice a perfidis
videbantur resurgentes mortui, claudi currentes, leprosi mundati,
paralytici confirmati, caeci aspicere, surdi audire, muti eloqui,
daemoniaci purgari, infirmi recuperata sanitate gratias agere. Hoc
modo Spiritus sanctus arguit mundum; quia in nomine Salvatoris, qui
reprobatus est a mundo, omnium curationum virtutes operatus est.
|
|