QUAESTIO XC

Si diabolus ipse est satanas, quid est ut inter caetera dicat ad Judaeos Salvator, Vos de patre diabolo estis, et concupiscentias patris vestri vultis facere. Ille homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit; quia veritas non est in eo: cum loquitur mendacium, ex suis propriis loquitur; quia mendax est sicut et pater ejus (Joan. VIII, 44)?

Diabolus non speciale nomen est, sed commune cum caeteris. In quocumque enim opera diaboli fuerint inventa, sine dubio diabolus appellandus est. Operis enim nomen est, non naturae. Itaque hoc in loco patrem Judaeorum Cain significat, cujus imitatores volentes esse Judaei, Salvatorem peremerunt. Hinc dicit eum, quia se parricidio maculavit, et reum fecit mortis, in veritate non stetisse. Ab ipso enim forma data est fratricidii. Istum ipsum dicit, cum loquitur mendacium, de suis propriis loqui, ut ostenderet unumquemque nonnisi propria voluntate peccare. Sed quia imitator diaboli est, adjecit, Quia mendax est, sicut et pater ejus. Hic enim ut primum hominem morte condemnaret, simulavit se nescisse quid praeceptum fuisset ei a Deo. Sic et Cain interrogatus finxit se nescire, ubi esset frater suus Abel, quem occiderat (Gen. IV, 9). Hoc ergo in loco diabolum Cain esse dixit; patrem autem ejus diabolum, cujus opera secutus est. Diaboli enim filius, diabolus est. Sed diabolus ille qui est satanas, patrem in malitia sua nullum habet. Ipse enim sibi in malo auctor est. Prior enim ipse peccavit, ac per hoc quicumque imitati illum fuerint, filii ejus dicentur, et ille pater eorum. Etenim nos in fide patrem Abraham habemus, quia prior ipse credidit Deo: ac per hoc nomine ejus censemur. Fideles enim dicimur sicut et ille.