|
Quaerendum quomodo contradicendum sit argumentis Photini
dicentis, Christum ante Mariam non esse.
A Joanne prius quaeramus Baptista, quem ipse Salvator testem suum
esse professus est. Ait enim inter caetera de Domino, Qui de sursum
venit, super omnes est: qui autem de terra est, de terra loquitur.
Qui vero de coelo venit, quod vidit et audivit, testificatur: et
testimonium ejus nemo accipit (Joan. III, 31, 32). Ecce
Joannes omnes secum pariter ad comparationem Domini terrestres
appellat: quia illum de coelis testatur venisse, caeteros vero omnes
de terra esse, hoc est, de inferioribus. Et ipse Dominus inter
caetera eadem loquitur, dicens: Non enim descendi de coelo ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, Patris (Id.
VI, 38). Et iterum Dominus inter alia hoc sensu loquitur
dicens: Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem. Ipse enim
Pater diligit vos, quia vos me diligitis et creditis quia a Deo
exivi. Exivi enim a Patre, et veni in hunc mundum: iterum relinquo
mundum, et vado ad Patrem. Tunc videntes discipuli manifeste illum
esse locutum, dicunt ei: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium
nullum dicis. Nunc scimus quoniam scis omnia, et non opus tibi est ut
quis te interroget: in hoc credimus, quoniam a Deo existi (Id.
XVI, 26-30). Haec interpretatione non indigent. Quippe cum
ista summa sit religionis nostrae, ut Christum ante carnem in coelis
cum Deo fuisse credamus, ut Filium apud Patrem. Nam si propter
justam conversationem et coelestem doctrinam de coelo et a Deo se dixit
exiisse, et venisse in mundum, eadem debuerant dicere de se omnes
Prophetae et Apostoli. Et quia dixit, Iterum relinguo mundum, et
vado ad Patrem; hoc forte dicatur significasse, quia doctrina quae
venerat a Deo, relicto mundo ad Deum est regressa? Aliud enim quod
dicant non habent. Si enim de coelo venisse, et a Deo exiisse, et
venisse in hunc mundum, ad virtutis et doctrinae pertinet causam, non
ad Salvatoris personam, cum dicit, Iterum relinquo mundum, et vado
ad Patrem; illo utique redit unde venerat: sed videmus post abscessum
Domini, et virtutem fuisse in mundo et doctrinam. Vides ergo non de
virtute dictum esse a Domino et doctrina, sed specialiter de se
Dominum locutum. Quod si virtutis quae in Christo operata est,
dicis esse verba; haec ipsa virtus Deum Patrem suum appellat. Ecce
incurris quod times: quia si virtus Dei Filius Dei est, ipsa utique
virtus Dei est, de qua dicit Apostolus, Christum Dei Virtutem et
Dei sapientiam (I Cor. I, 24): haec exivit a Deo, et iterum
ad eum regressa est. Itaque haec ipsa Virtus quae Christus est, in
Spiritu Dei daemonia se testatur ejicere (Matth. XII, 28);
qui Spiritus per Apostolos operatus est, ut scias Spiritum sanctum
per quem Dominus operatus est, post abscessum Domini hic in mundo per
Apostolos operatum: ut plenius appareat Dominum de sua persona
locutum, quia relicto mundo regressus est ad Deum. Aut si putas
virtutem hanc non esse Christum, duae erunt virtutes et duo filii
Dei: et ubi est illud quod legitur, Unigenitus Filius Dei, qui
est in sinu Patris (Joan. I, 18)? et iterum, Sic enim,
inquit, dilexit Deus mundum hunc, ut Filium suum unicum daret pro eo
(Id. III, 16)? Animadvertis jam virtutem Dei, quae
corporaliter operata est in mundo, ipsam unam esse quae et Dei Virtus
dicatur et Filius. Et videamus quid crediderint, aut cui, Apostoli
audientes a Domino, Ecce iterum relinquo mundum, et vado ad
Patrem: responderunt enim, Ecce nunc palam loqueris, et proverbium
nullum dicis. Nunc scimus quia nosti omnia, et non opus est tibi ut
quis te interroget: in hoc credimus, quoniam a Deo existi. Nunc
videamus si de virtutibus ambigerent discipuli, utrum a Deo exissent,
cum vidissent Lazarum jam fetidum quarta die resuscitatum (Id.
XI, 44), caeco a nativitate oculos reformatos (Id. IX,
7), tactu fimbriae mulierem a profluvio liberatam (Matth. IX,
20-22), aquae naturam mutatam in vinum (Joan. II, 9).
At de persona Domini nemo plane dubitavit, vel de virtutibus: quippe
cum dicerent illum alii esse Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex
Prophetis (Matth. XVI, 14). Nam cum lapidare vellent illum
Judaei, respondit eis Jesus: Multa opera bona ostendi vobis a
Patre meo; propter quod eorum opus lapidatis me? Dixerunt ei
Judaei: Nos de bono opere non te lapidamus, sed propter
blasphemiam; et quia cum sis homo, facis te Deum (Joan. X,
31-33). Si ergo Judaei quod Dei opera essent non ambigebant,
Apostoli ambigebant? Quoniam ergo omnis dubitatio de Salvatoris
persona erat (res enim inaudita, et quae in sensum humanum non
rueret, stuporem hominibus faciebat, cum audiebant dicentem illum se a
Deo exiisse, et proprium sibi patrem esse Deum); idcirco discipuli
satis sibi esse factum confitentes manifestatione verborum Domini,
dixerunt ad eum: Nunc scimus quoniam nosti omnia, et non est opus ut
quis te interroget: in hoc credimus, quoniam a Deo existi. Si enim
non vere a Deo exivit, fides Apostolorum exinanitur: sed non
potest, quia a Salvatore probata est. Respondit enim eis, Modo
creditis; id est, tanta signa videntes non credebatis. Itaque
probatum est Apostolis Christum a Deo exiisse et venisse, ut per
hanc exitionem Filium istum Dei credere non esset ambiguum. Si enim
nemo vidit Deum nisi qui est a Deo hic vidit Deum (Id. VI,
46), et si nemo novit Patrem nisi Filius (Matth. XI,
27); hoc est vere apud Deum Patrem fuisse, et ab eo exisse, et
venisse. Nemo enim alius poterat a Deo exire, nisi hic qui in
principio erat apud Deum (Joan. I, 1); quia et nec quisquam
alius sciebat, aut viderat Deum. Ideo non incredibile nobis est,
verum Filium hunc Dei credere. Sicut dicit Joannes in Epistola
prima, Et simus, inquit, in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic
est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20): et
Apostolus, Qui proprio, inquit, Filio non pepercit (Rom.
VIII, 32): et Evangelista, Quia proprium, ait, sibi patrem
dicebat Deum (Joan. V, 18). Si verus ergo Filius Dei est
Christus, quomodo homo tantum est? verus enim Filius non diceretur,
nisi proprie ab eo esset genitus. Aut dicat Photinus, quare verus
Filius Dei creditur, si non est verus? Aut quid opus erat hunc
credere Filium Dei, si unus esset de caeteris sanctis, qui filii
Dei digni sunt appellari? Aut numquid aliqua indignitas in hoc est,
per quam Filius Dei sicut caeteri sunt, credi non posset: et idcirco
dicitur, ut hic de quo incredulum videtur, credatur Filius esse
Dei? Si enim potior caeteris est, quid opus est ut dicatur, Crede
Christum Filium Dei esse, si unus esset de caeteris; nisi quia, ut
aliter de hoc credatur, praecipitur, quam de caeteris? Ut quia multi
sunt qui filii Dei sanctitatis causa appellantur, hic solus verus
Filius Dei credatur, unde et unicus dicitur. Nam quis sanctorum
ausus fuerit Filium Dei se dicere, non dicam et unicum, nisi
Salvator conscius nativitatis suae a Deo profectae? Quomodo autem
pateretur se adorari, si nesciret se de Deo, cum scriptum sit,
Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI,
13)? Quippe cum Joannem angelus corripuerit, eo quod adorare se
vellet, dicens ei, Ne feceris, quia conservus tuus sum: Deum adora
(Apoc. XIX, 10, et XXII, 9). Et cum soli Deo
serviendum Scriptura testetur; Apostolus tamen, Qui servit,
inquit, Christo, placet Deo (Rom. XIV, 18). Quare?
Quia unum sunt Deus et Christus, Pater et Filius. Apostolus se
Christi servum fatetur, et dicit Corinthiis, Nolite fieri servi
hominum (I Cor. VII, 23). Et ad Galatas, Paulus
apostolus, non ab hominibus, neque per hominem; sed per Jesum
Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis (Galat.
I, 1): ostendit aperte Christum Deum esse et hominem, ut
apostolatum suum non ab homine esse, sed a Christo, juxta quod Deus
est, et a Patre Deo esse demonstraret. Denique in subjectis ait:
Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici; sed per
revelationem Jesu Christi (Ibid., I, 12). Quid tam
apertum? Dei enim doctrinam non per hominem dicit se esse assecutum,
sed ab ipso Deo edoctum. Nam nos Dei doctrinam per homines
accipimus: Vas autem electionis nihil se probat ab Apostolis
assecutum, hoc est, ab hominibus. Nam si, quia Dei doctrina est,
ideo non per hominem discitur, quam laudem suam testatur Apostolus,
si sic didicit sicut caeteri Apostoli? Utquid dicit, Neque ego ab
homine accepi illud, neque edoctus sum; sed per revelationem Jesu
Christi? Quis ambigat hoc loco Christum Deum significatum? Sed
quid mirum, cum inter caetera dicat ad Romanos, Quorum patres, et
ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus,
benedictus in saecula (Rom. IX, 5)? Quid est, et ex quibus
Christus secundum carnem? Non enim hoc diceret, nisi esset et
secundum Deum; ut secundum carnem ex patribus, secundum divinitatem
vero ex Deo Christus sit super omnia Deus. Sed forte ad Patris
personam pertinere dicatur? Sed hoc loco nulla est paterni nominis
mentio. Ideoque si de Christo dictum negatur, persona cui competat
detur. Quare autem Christo non competat, cujus nomini coelestia,
terrestria et inferna genu flectunt (Philipp. II, 10)? hoc
est, super omnia esse Deum. Praeter haec enim alia nulla sunt.
Dicat nunc Photinus, si haec homini genu flectunt: aut si Deus
potentias illas coelestes et sanctos Angelos ut hominem adorent,
decrevit. Sed absit, quia Deus nihil stultum decrevit; maxime cum
non liceat, nisi Deum adorari; quanto magis in coelis? Rex enim
adoratur in terris quasi vicarius Dei. Christus autem post vicariam
impletam dispensationem adoratur in coelis et in terra. Legimus
namque, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14): hoc est,
ministro Spiritu sancto incarnatum esse ex Maria hoc Verbum, in
principio apud Deum fuisse, et Deum esse, hoc quoque Filium Dei
appellari. Quomodo ergo non ante Mariam est quod in principio erat,
et Deus erat? Etiamsi obcaecatus Deum hoc esse negas, Verbum tamen
non negas: neque ignoras hoc Verbum Filium Dei appellari, et hoc
apud Deum fuisse in principio. Qua ergo ratione post Mariam dicis
esse, quod in principio legis fuisse? In Apocalypsi enim legimus de
Christo, Et nomen ejus est, Verbum Dei (Apoc. XIX, 13).
Quod verbum multas habet interpretationes. Nam nihil de Deo est quod
non Deus dicatur; sed propter auctoritatem unius Dei, quod de ipso
natum est, Verbum appellavit: ut hac ratione ducti, qua scimus verba
nostra nonnisi ex nobis esse, Christum de Deo esse crederemus. Nec
aliter quidem oportuit dici ut de ipso, et non extra eum crederetur.
Nam simili modo et Virtus et Sapientia Dei vocatur, ut eadem
ratione de ipso intelligatur. Si enim dixisset Deus et Deus; non
illum de se esse significaverat, sed duos fecerat deos, quod unitati
adversum est. Haec ratio in divinis Libris est, ut significatus
Deus Christus, modum non excedat Dei unius. Quam autem illud tuum
stultum est, Photine, quo sic distinguis in capite Evangelii
Joannis, ne Verbum Deus dicatur? Sic enim legis: In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat. Verbum hoc
in principio erat apud Deum. Quid sibi vult haec distinctio? quem
indicat sensum? quam significat pietatis rationem, nisi solam adversus
Dei Filium inimicitiam? Quae enim significatio est pronuntiantis,
Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat? Haec ergo legis nostrae
sapientia est, ut doceat quia est Deus? Quae lingua est, quae
gens, quae terra, quae secta, quae neget Deum esse? Et ut quid
insinuet dicit, Et Verbum erat apud Deum: aut verbum hoc quid vult
intelligi, nisi rationem ejus ostendat? Non enim propter Deum
Evangelium scribitur, de quo nemo dubitat, sed propter Verbum de quo
quaestiones fiunt. Mysterium enim Dei est, quod ideo creditur, quia
non est omnibus manifestum. Ideoque Scriptura contendit docere quid
sit Verbum, dicens: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Istud et rationi
convenit, et pronuntiatio integra est. Ostendit enim quia Verbum
hoc, quod in principio apud Deum erat, et Deus erat, in sacramento
mysterii aeterni Dei quod ignotum erat a saeculis et generationibus,
Deus Verbum apud Deum Patrem fuisse credatur. Et quia carnalibus
in dubium venit, qui volunt Scripturam pro sensus sui loqui
capacitate, fides posita est, quae sensum Scripturae secuta praemium
mereatur. Salomoni cum sapientiam a Deo postulasset, responsum a
Domino est: Ecce dedi tibi, inquit, cor sapiens et prudens, quale
non fuit ante te, et post te non exsurget vir similis tibi (III
Reg. III, 12). Quid dicemus? Verum est quod promisit
Deus? Imo verum est. Nemo ergo hominum similis erit Salomoni. Et
quid videbitur de Christo, qui inter caetera, Regina, inquit,
Austri, venit ab ultimis terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce
plus Salomone hic (Matth. XII, 42)? Nunc elige qui credas,
Photine, Deo an Christo, Patri an Filio? Si Patri credis,
arguis Filium; si Filio credis, accusas Patrem. Si enim homo
tantum est Christus, frustra se praeposuit Salomoni contra promissum
Dei; si autem intelligitur esse et Deus, digne se anteposuit
Salomoni, et promissum incontaminatum est Dei, quia non exsurrexit
homo similis Salomoni. Christus enim idcirco se potiorem ostendit,
quia Deus est. O dementiam Photini, qui Christum ante Mariam
fateri non vult, quem voce sua audit testantem quod ante Abraham sit!
Cum enim de tempore agerent cum eo Judaei dicentes, Quinquaginta
annos nondum habes, et Abraham vidisti? respondit eis, Amen dico
vobis, antequam Abraham fieret ego sum (Joan. VIII, 57,
58). Non dixit, melior sum: sed ad interrogata respondit, quia
ante erat quam putabant Judaei. Maledictum plane Legis Photinus
evadere non potest, quia spem suam habet in Christo, quem tantum
hominem dicit, cum legat, Maledictus homo qui spem habet in homine
(Jerem. XVII, 5). Apostolus autem sciens Christum Deum,
ideo et in praesenti et in futuro spem esse in eo ait, Si in hac
tantum vita, inquit, sperantes sumus in Christo, miserabiliores
sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Non ergo homo
tantum est, in quo spem habere docemur; quia vana spes in homine est.
Haec diximus pauca de multis: sufficeret enim, si bonae mentis
esset. Photino hoc solum quod postremum posuimus.
|
|