QUAESTIO XCII

Quomodo intelligitur quod dicit Salvator, Pacem meam do vobis; pacem meam relinquo vobis: non sicut hic mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV, 27)?

Qui pacem suscipit Salvatoris, inimicitiam contrahet mundi. Nisi enim discordaverit a diabolo, pacem non habebit cum Christo. Nemo enim potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Hic ergo a mundo discordat, qui legem Dei fideliter servat. Christi pace munitus, omnium adversariorum comprimit tela. Quis enim audeat adversus eum quem scit regis amicum? Aliter tamen mundus pacem dat, quam se Salvator dare promisit. Mundus enim aut metu dat pacem, aut prece. Salvator vero cum sit fortissimus omnium, nullum utique metuens, non rogatus dat pacem. Salvatoris ergo haec pax est, quae idcirco datur, ut munimentum sit contra hostes. Pax quidem uno nomine appellatur, sed longo intervallo discernitur, Dei et mundi. Haec enim fragilis est, illa fortis; haec carnea, illa spiritualis; haec terrena, illa coelestis; haec de necessitate est, illa de voluntate. Christus enim nullius egens pacem offert invalidis et inermibus, Dominus servis, bonus malis, Deus hominibus. Recte ergo ait, Non sicut hic mundus dat, ego do vobis: hoc enim dicens, intelligi voluit elementiam bonae voluntatis suae. Cum enim omnis idcirco det pacem ut proficiat sibi; hic, id est Salvator, ad hoc dat, ut prosit non sibi, sed eis quibus dat. Aliter ergo mundus dat pacem, quam dedit Salvator. Et mundi pax non docet bonam vitam, non suadet ad patientiam, non provocat ad justitiam, non hortatur ad misericordiam, non promittit aeternam vitam. Quicumque enim acceperit pacem Christi, alienus erit a vitiis hujus mundi, quae militant adversus animam.