|
Quaerendum an Spiritum sanctum habuerint Apostoli
tempore illo quo fuerunt in terra cum Domino: quia inter multa dicit
Evangelista, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat
honorificatus (Joan. VII, 39); et alio in loco, Si
diligitis me, ait, praecepta mea servate, et ego rogabo Patrem, et
alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum
veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt nec
cognoscit eum: vos videtis eum et cognoscitis; quia apud vos manet,
et vobiscum est (Id. XIV, 15-17). Quid est hoc? Negat
datum Spiritum ante passionem: rogaturum autem se promittit Patrem,
ut mittat eum. Item subjecit, quia cum ipsis erat, et manebat apud
eos. Post resurrectionem autem legitur insufilasse et dixisse eis,
Accipite Spiritum sanctum (Id. XX, 22). In Pentecoste
autem descendisse legitur Spiritus sanctus in Apostolos (Act.
II, 1-4). Tantas video in hac causa perturbationes, ut quid
tenendum sit nesciam.
In his omnibus quae proposita sunt, non una est causa. Breviter enim
singularum causarum significatae sunt formae; quia unus quidem est
Spiritus, sed dona habet multa. Cum ergo legitur Spiritus sanctus,
intelligi debet et ejus officium, in quo sit significatus. Nam quia
et cum eis erat, et venturus erat, non est falsum: sed si non istud
ad personam trahas, sed ad naturam. Alterum enim se venturum a Patre
promisit Christus; ut quia indifferens est eorum divinitas, in
praesentia Christi non putetur absens Spiritus sanctus, et in adventu
et in apparentia Spiritus sancti praesens aestimetur et Christus.
Ideo cum venturum eum promittit, dicit, Vos videbitis eum, quia
apud vos manebit, et vobiscum erit: ut securi essent Apostoli, quia
post ascensionem Domini non minorem aut degenerem ad tuitionem habituri
essent pastorem aut regem. Nam non est dubium non datum esse
credentibus Spiritum, nisi sicut Evangelista testatur, postquam
devicta morte resurgens clarificatus est Dominus. Ipsius enim
triumphantis Domini verba sunt et dicentis, Quia Joannes quidem
baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem
accepturi estis non post multos hos dies (Act. I, 5), hoc
tempore quo ascendere ad Patrem disposuit, interfatus videtur. Illud
autem quod insufflasse in discipulos Dominus legitur post dies paucos
resurrectionis suae, et dixisse, Accipite Spiritum sanctum,
ecclesiastica potestas collata intelligitur esse. Quia enim omnia in
traditione dominica per Spiritum sanctum aguntur, idcirco cum regula
eis et forma traditur hujus disciplinae, dicitur eis, Accipite
Spiritum sanctum. Et quia vere ad jus ecclesiasticum pertinet,
statim subjecit dicens, Cujus tenueritis peccata, tenebuntur; et
cujus remiseritis, remittentur ei (Joan. XX, 23). Inspiratio
ergo haec, gratia quaedam est quae per traditionem infunditur
ordinatis, per quam commendatiores habeantur. Unde Apostolus dicit
ad Timotheum, Noli, inquit, negligere gratiam quae est in te, quae
data est tibi per impositionem manuum presbyterii (I Tim. IV,
14). Semel ergo fieri oportuit, ut de caetero traditio ista non
sine dono Spiritus sancti esse crederetur. Sicut enim in Salvatore
forma data est visibiliter, ut post Baptismum Spiritus sanctus
credentibus de caetero invisibiliter dari non ambigeretur: ita et in
supra dicta causa forma data est in principio, ut ex eo traditioni
ecclesiasticae Spiritus sanctus infusus credatur. Ut autem Apostoli
praesente Domino virtutes facerent, potestas data est, sicut et prius
Prophetis. Trium ergo officiorum formae doni Spiritus sancti in
Apostolis sunt ostensae. Quarum prima haec est, quae ad jus
ecclesiasticum pertinet in regenerandis vel caeteris officiis.
Secunda, quae in Pentecoste data est, quae est generalis. Non
solum enim in Apostolos, verum etiam in omnes decidit Spiritus
sanctus credentes. Tertia forma est, quae solis Apostolis concessa
est in signis ac virtutibus faciendis, usque dum fidei semina
jacerentur ad crementum. Semina enim fidei sunt virtutes per
Apostolos factae. Ipsi enim antistites positi sunt hujusmodi
veritatis, qui per signa et prodigia non irrationabilem esse fidem
nostram testarentur. Nulla enim probatio major est veritatis quam
virtus. Haec est enim quae omnem terrenam philosophiam accusat, quia
semper solis verbis studuit, non habens testimonium virtutis, quae
stabile esse quod verbis astructum erat, demonstraret. Igitur
Spiritus sanctus generaliter semel datur omnibus credentibus, per quem
filii Dei esse probentur, dum manet in eis. In signis vero et
prodigiis faciendis, non manet in homine, sed vocatus advenit, aut
suggerit necessaria, et recedit. Similiter et in traditione vel
ordinatione deforis gratiam praestat, tuitionem etiam deferens devotis
fidei.
In his omnibus quae proposita sunt, non una est causa. Breviter
enim, etc. Nam non est dubium credentibus non datum esse Spiritum,
nisi postquam devicta morte clarificatus est Dominus. Ante ascensum
enim Dominus formam discipulis dedit, quomodo accipere deberent
baptizati Spiritum sanctum, quod nunc ab episcopis custoditur. Trium
ergo officiorum formae doni Spiritus sancti in Apostolos datae sunt.
Prima est quae generalis est, quae in Pentecoste data est; non solum
enim in Apostolos, verum etiam in omnes cecidit Spiritus sanctus
credentes, ut loquerentur magnalia Dei linguis diversis unius gentis
homines. Secunda forma specialis est. Non enim pertinet ad omnes
credentes, sed ad episcopos tantum, ut baptizatis per manus
impositionem dent Spiritum sanctum: quae inter episcopos potest dici
generalis. Tertia forma est, quae solis Apostolis est concessa, in
signis ac miraculis faciendis ad fidei incrementum. Semina enim sunt
fidei virtutes per Apostolos factae. Itaque per ordinem officiorum
Spiritus sanctus Apostolis datus est, ut primum decideret in eos,
sicut et in caeteros credentes, in Pentecoste. Deinde quasi primi
sacerdotes, ut episcopi manus imponentes credentibus darent Spiritum
sanctum. Nam prodigia ut fierent per Apostolos, temporis gratia
est, non personarum: sed beatificati sunt, quia eos tempus invenit,
quo Dominus donum suum effudit super terram, ut potestatem acciperent
ad exemplum credentium, per Spiritum sanctum faciendarum virtutum.
Ut autem praesente Domino missi daemonia pellerent et virtutes
caeteras facerent, Apostolis potestas data est, ut sine invocatione
nominis imperarent daemoniis, aut caeteris aegrorum passionibus, et
salutis prosequeretur effectus. Hac scilicet rationis potestate, qua
usi sunt prophetae, Elias et Elisaeus, in virtutibus faciendis.
Denique dicit Salvator discipulis suis, Amen, amen dico vobis; si
quid petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis: usquemodo non
petistis quidquam in nomine meo; petite, et accipietis (Joan.
XVI, 23, 24). Quoniam ergo sine invocatione nominis fecerunt
virtutes, Apostoli, sicut supra memoravi, non tamen omnino sine
nominis potestate. Per id enim quod ab ipso missi erant, qui
daemonibus et passionibus terrori erat, ipso metu fugabantur daemonia,
et infirmitates curabantur. Itaque nomen Domini tacite operabatur.
Denique apostolus Petrus dicit Judaeis inter caetera. In nomine
Jesu Christi Nazareni, quem vos abnegastis et crucifixistis, hic
astat sanus coram vobis (Act. III, 16): nec quidem aliud
nomen datum est sub coelo, in quo oporteat salvos fieri.
|
|